Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOSLIBER TERTIVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 3.773-3.819
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 3.773-819
Unproofread scanNot analysed yet
Haec ait, et reliqui dant signa sequacia plausu.
Iamque ut Maonii latitantem in vertice montis
Congnosset Saulus, totum circumdare montem
Aggreditur: dextrumque latus Rex omne tenebat,
Laevum ego: sed tanto quia Regi viribus impar
Miles eram, heu, subito circumdatus agmine claudor:
Nec mihi iam spes ulla fugae, non ulla salutis.
Ni DEVS ipse suum caelesti ex arce tulisset
Auxilium miseris: nam dirum nuntius hostem
Improvisus adit, narratque instare Philistos,
A tergo, et vastis agmen consurgere campis.
Hic Saulus, quamquam premeret nos undique cinctos
Regreditur tamen, atque acies convertit in hostem,
Nosque sequi cessans manibus dimittit iniquis.
Nomen adhuc retinet tanti vestigia casus
Quod fecere loco: sed nos tamen auspice Dio
Servati tutam petimus sub rupibus arcem
Aeriis, cives Engeddum nomine dicunt
Iamque pedem victo referebat ab agmine Saulus
Qui postquam Engeddi versari in rupibus altis
Adiit, armatus ter mille mucronibus instat,
Et rupes scandit, timidaeque cubilia damae.
Est in secessu contectum frondibus antrum
Quod prope pastores ovium sua saepta tenebat:
Huc nos ingressi caecis abscondimur umbris,
Et prece sollicita numen caeleste vocamus,
Ferret opem miseris, nec tanto occumbere casu
Insontes sineret, tutosque ex hoste sense
Fors ibi naturae Regem parere volentem
Compulit, huic ipsi ut solus succederet antro
Hortantur socii crudelem occidere Regem.
Quem DEVS ipse nigro vindex induxerit antro:
Vt meritas pendat profulso sanguine poenas.
Accedo tacitus partemque a veste recido
Talari, referoque pedem, sic farier orsus,
Demissa voce: At Regem Dominique ministrum
Caelitis unctum oleo, crudeli occidere ferro
Hoc me magna vetent supremi numina Caeli.
Ipsos quin etiam vim Regi inferre volentes
Arceo: et oro manus caede abstinuisse nefanda.
Post ubi digreditur nostro Rex Saulus ab antro,
Subsequor, et Regem inclamans, et prona volutus
In genua, abscondo talari a veste resectam
Particulam, attonitumque ipsum mox alloquor ultro:
Cur hominum de me fictis sermonibus aures
Rex praebes? quasi qui sceptrum Regnique coronam
Eripuisse tibi comissa caede laborum.