# Hebraeis 3.953-993

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, HEBRAEIDOSLIBER TERTIVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 3.953-3.993. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/3.953
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/3.953

A te nescieram missos venisse ministros,
Qui victum peterent: si scissem, optata dedissem
Munera: sed Domino, loquor haec tibi, teste supremo,
Impedisse DEVM temere tua coepta morando:
Ne tu forte tuam maculares sanguine dextram
Innocuo, aut in te derives numinis iram.
Hostibus eveniat dementem aequare Nabulum
Consilii: animi furiosi et talibus ausis:
Atque, en, parva tua non aspernare ministrae
Munera, quae mecum Domino tibi porto iubenti:
His repara fessi languentes militis artus:
Ancillaeque ignosce tuae, veniamque roganti
Da mihi: quod regnum tibi Dius ad aethere celso
Conciliat, multos firmum durabit in annos.
Nam quae bella geris, Donino geris auspice bella,
Et tibi terra parens, tibi summus militat aehter.
Ergo, cave in praeceps rapiare, et pectore laevo
Quicquam committas, dum spiritus hos reget artus.
Quod si etiam demens aliquis furialibus ausis
Infestare tuum caput, insidiasque parare
Coeperit isti animae: tum coram caelite Divo
Vita mei Domini vivorum in fasce virorum
Collecta, immanes nil prorsum expaverit hostes.
At quicumque tuae tendent sua retia vitae
Horum animae rapido Balearis verbere fundae
Excussae vacuas longe spargentur in auras.
tunc ubi promissi Dius memor aethere ab alto
Omnia praestiterit, quaecumque est ore locutus
Fatidico, et sceptris solique admorit eburno,
Vt elavum teneas regni, non ulla tuorum
Pectora turbabit, nec te vir summe pigebit
Abstinuisse manus insonti a sanguine, et ipsi
Consuluisse tibi: quin et tibi praemia reddet
Digna meo Domino, Caelum qui torquet et aequor,
Tuque tuae vives memor isto tempore servae.
Dixerat Abigail: sic contra ego farier orsus:
Gratia summa DEO sit Israelis avito,
Hac qui luce tuos coram mihi cernere vultus
Fecit, et armatis voluit te occurrere nobis.
Gratia sermonique tuo verbisque decoris,
Tu quibus usa animos potuisti invertere motos.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
