Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOSLIBER TERTIVS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 3.994-3.1036
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 3.994-1036
Unproofread scanNot analysed yet
Gratia magna tibi, quae nostra incepta secundo
Reprimis occursu, ne nostrum sanguine ferrum
Innocuo imbuerem, meque ipsum a crimine diro
Praeservem: nam sic Caeli tria numina vivant,
Quae me praepediunt tibi ne qua iniuria fiat
Ni tu occurisses, non ista luce superstes
Insano fuerat, quod tu mihi crede,Nabalo,
Vel qui iam didicit equitare in harundine longa.
Quae tamen huc affers tam larga munera dextra,
Accipimus gratoque animo, manibusque benignis,
Tuque age tranquillo redeas ad limina vultu:
Nam te respicio, tibi parco et vocibus istis
Parco, quaeque petis, ceu sint mandata capesso.
At postquam Abigail notas rediisset ad aedes,
Ecce, domi demens epulum regale Nabalus
Struxerat, et secum convivia solus agebat,
Et laetus potu madidum se fecerat ipse:
Cui nihil Abigail illa tum luce locuta.
Postera sed primos ubi iam produxerat ortus
Clara dies vomitu cum se vacuasset amaro
Ebrius, hic demum verbis aggressa maritum
Increpat: et magni exponit discrimina casus:
Illi corda metu subito marcescere cernit
Abigail sensimque mori: ceu quando perusta
Gramina sole suo languescunt deflua campis.
Diriguit tandem saxo praedurius omni
Pectus, et ipse dies post denos funere tristi
Occubat, heu, poena deflendum ultrice cadaver.
Haec ubi rescivi grates ago, mente benigna
Alme tibi vindex DEVS, haec qui probra tuorum
Sic esses ultus, capitique Nabalis iniquo
Omnia commeritae retulisses praemia culpae.
Unde meos ad te selectos mitto ministros,
O lux Abigail, te consortemque cubilis
Expeto, ne profugi thalamos et foedera temnas:
Tuque mihi morem non tarda mente gerebas,
Lavistique pedes servorum ancilla meorum,
Et mihi te propriam Carmelo egressa dicasti,
Post etiam casus profugum comitata per omnes.
Nec vero Ahinoama tuam dulcissima consors
Hic reticebo fidem: nam tu quoque coniugis exsul
Exsulis uxor eras primum, Ieserelide terra
Egressa et multos post mecum experta labores.