# Hebraeis 6.138-183

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, HEBRAEIDOS LIBER SEXTUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 6.138-6.183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/6.138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/6.138

Rex ipse insigni perculsus amore superni
Numinis, urgebat cari vestigia patris,
Excepto, quod sacra DEO sollemnia celsis
Collibus offerret, votivi liminis expers.
Mons iacet aetherias sublimi vertice nubes
Arduus attingens, Gibeonique imminet urbi
Silo nomen habet, delubrum ubi textile Mosis,
Desertae quondam constructum in liminte Sinae:
Aereaque et pictis contecta tapetibus ara
Bezalielis opus docti caeleste toreuma.
Hunc Salomo montem procerum stipante caterva,
Et populo comitante omni petit, atque iuvencos
Mille, sacro ritu sollemnem mactat ad aram.
Ecce autem Regi in somnis apparuit illa
Nocte DEVS, magnumque aliquod se poscere mandat.
Cui Salomo: Supreme DEVS, tu multa parenti
Magnaque fecisti magni argumenta favoris,
Davidae, qui te vero veneratus amore est,
Iustitiae custos et servantissimus aequi.
Quin etiam natum solio succedere patris
Fecisti, sceptrumque mihi regale pusillo
Concilias, manibus tractandum pene tenellis.
Nam florens aetate, et adhuc pubentibus annis
Egressus ignoro meos (ut cernis et ipse)
Ingressusque meos. Sed enim tuus iste minister
Imperat huic populo, quem non numerare facultas
Est mihi, nam maior numeranti copia restat.
Ergo quod in votis habeo, nunc omnibus unum
Da mihi, quaeso DEVS, mentemque animumque paratum
Caelica iussa sequi, et certo qui foedere possit
Iura dare, et rectum posthac discernere curvo.
Ecquis enim motas possit componere lites,
In tanto populo, nisi sacra instructus amussi?
Talia poscentem manibus Salomona supinis
Audiit omnipotens, sic contra farier orsus.
Eia, age, nate DEO, quando haec te cura fatigat,
Quomodo ius populo dicas, aequumque ministres,
Atque ideo non me longaevae tempora vitae,
Nec vastas magni orbis opes, nec ab hoste triumphum
Edomito, sed iudicii iurisque tenacem
Rite poposcisti mentem, tibi pectore toto
Annuo, doque animum sollerti indagine plenum
Artibus instructum variis, rerumque stupenda
Cognitione gravem: nec te superavit ullus
Pectore sollerti, sive acto vixerit aevo,
Seu quondam exsistat venturis posterus annis.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
