Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER SEXTUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 6.460-6.506
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 6.460-506
Unproofread scanNot analysed yet
Ah, reliquas etiam serva DEVS optime voces,
Aeternum quibus imperium patri annuis olim,
Et sceptrum servos dixit transferre nepotes,
Si casta maneant in religione parentum,
Observentque tuas leges, ritusque sacrorum,
Fac rata sint oris caelestia verba locuti
Ad patrem Isaiden, precibusque his annue nostris.
Nam quis in angustae claudi penetralibus aedis
Posse DEVM credat? non illum machina mundi
Non caeli capiunt, nec te quasi compede vinctum
Ista domus posthac fixa statione tenebit:
Caelum sella DEI est, scabellum subdita tellus.
Nam si de prisca Hebraei pietate recedant,
Tu quoque magne DEVS, templi de sede recedes.
Liber es, et nullo pateris te pariete claudi.
Sed tamen, o aeterne DEVS, iam flectere nostris
His precibus toto quas ad te pectore fundo,
Exaudique hodie nostrae praeconia vocis,
Votaque adorantis, post ut, quibus cuncta tueris
Hanc quoque respicias oculis clementibus aedem,
In qua pollicitus voces te audire precatum,
Et servaturum priscae pietatis honores.
Nunc ergo hos nostros sine pondus habere vocatus,
Atque humiles admitte preces, quibus aethera pulso
Ex hac sede tuum, et populi simul ora rogantis
Hoc templo auxilium caelo DEVS aspice ab alto:
Et miserere hominum, culpasque remitte petenti.
Quod si quis civi vim fecerit, idque negaverit
Cum iuramento facinus, tum noxia passus
Damna, sibi testem si te, DEVS alme, vocaverit:
Istos ante focos iustam tu suscipe causam,
Iustitiamque inopi testis iudexque ministra:
Vt qui forte diu nebulo periuria caelat,
Illum iusta suo maneat pro crimine poena,
Innocuique fides hoc innotescat in aevo.
Tum si aliquam populus cladem ex hostilibus armis
Accipiat, commissa luens peccata, pigentes
Criminis, et veniam votiva hac aede regantes
Exaudi caelo DEVS, et miscere precatum
In patriasque reduc hostili a limite sedes.
Sin clausum fuerit sterili sub tempore caelum,
Nec pluviae terras atque arida culta rigaverint,
Ob delicta hominum, tum si tua numina poscant
Hoc homines templo culpae sua crimina fassi
Poeniteatque illos scelerum, dum poena coercet,
Affligitque aegros, tu summo in vertice caeli
Exaudi, et veniam concede rogantibus aequam.