Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER SEXTUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 6.50-6.94
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 6.50-94
Unproofread scanNot analysed yet
Dixerat: Ille aula maerens excedit avita
Exsiliumque subit templi depulsus honore.
Vsque adeo seros Domini manet ira nepotes,
Quam prisci meruistis avi, natosque frequenter
Poena habet hederes sceleri intentata paterna.
Ecce autem ut subito trepidantem fama Ioabum
Perculit, Adoniae caedem fatumque videntem
Abiatharis, petit ille sacri penetralia templi,
Sacrificaeque manu prensat sua cornua mensae.
Quod postquam Salomo rescivit ab indice fido,
Continuo mittit saevo cinctum ense Benaeam,
Qui sacrae frustra prensantem cornua mensae
Abstrahat, et sanctae penetralibus evocet aedis.
Verum ille inceptis et sedibus instat iisdem,
Atque hic commoriemur, ait, locus iste sepulcri
Esto mei, numquam sacra hac divellar ab ara.
Haec ibi Serviades, quae postquam comperit heros
Regius: Eja, inquit, fiat quod postulat amens,
Ipse sui iudex: tuque o animose Benaea,
Caede virum, caesumque suo post conde sepulcro.
Nam nunc tempus adest, quem fuderat ille cruorem
Innocuum ulcisci, tectumque piare paternum,
In caput ut sanguis fusus crudele redundet
Serviadae, et tristes exsolvat funere poenas.
Namque Duces geminos furiali caede peremit,
Ignaro patre Davide, virtute priores
Iustitiaque ipso meliores, te sate Nereo
Abner: Saulaeae Dux o fortissime gentis:
Teque o Iudaici Dux agminis Amasa, fato
Praecoce sublatum, sic dira caede vicissim
Exsolvat poenam tota cum stirpe Ioabus,
Davidaeque domus ferali munda cruore,
Et solium hoc stabili firmatum pace quiescat.
Dixit: at instructus telo radiante Benaeas
Ingreditur templum geniale, et sacra tenentem
Cornua Serviaden votivam obtruncat ad aram.
Extractum famuli tollunt cervicibus aequis
Et patriis condunt deserto in limite cippis.
Rex vero occisi magna in statione Benaeam
Surrogat, ut belli teneat moderator habenas:
Abiatharisque iubet tractare lupata Sadocum.
Mittitur extemplo Simeum qui caede Bahura
Advocet, et Regis commotam ducat in aulam.
Cui tum Rex Salomo: Proprium tibi construe limen
Inquit, et in Solymis habitandam figito sedem.