Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOS LIBER SEXTUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 6.549-6.591
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 6.549-591
Unproofread scanNot analysed yet
Denique si taetro Isacidae se crimine vitae
Polluerint (quis enim sit labe remotus ab omni?)
Tuque illos crudo, iustam succensus ad iram,
Tradideris hosti, qui dura compede vinctos
Hinc procul abducat peregrinas victor in oras:
Si tamen oraverint veniam sua crimina fassi,
Menteque conversa, se peccavisse, tuamque
Transgressos legem fecisse nefaria dicant,
Et meritos iustam divini numinis iram:
Vel medios inter fateantur comminus hostes,
A quibus abducti pedicas subiere iugales,
Pectore nec ficto, sed toto corde loquantur,
Oraverintque istae-c converso ad moenia vultu
Moenia lecta tibi, terramque hanc versus, avito
Concessam generi, templique haec limina contra
Aedificata tibi, sublati lumina caelo:
Tum, precor, exaudi voces et verba regantum,
Arce sedens celsa, et clemens peccata remitte,
Et causam defende bonam tutricibus armis.
Sed veniam imprimis largire petentibus aequam,
Delicti quoties illos piguisse nefandi
Videris, et scelerum quibus offenderuntpatenti
Nomen in orbe tuum: diri simul ipsius hostis
Concilia populo peregrina in sede favorem.
Mitius ut tractent, aut demant vincula captis.
Nam tuus est populus, tuus heres, ferrea quondam
Quem fornax misere flammis servilibis ussit:
Sed valida exemit Phariis tua dextra vinclis.
Fac pater, aspicias oculis mea pectora iustis,
Et populi admittas gemitus, et verba rogantis:
Vt voti compos semper te praeside fiat.
Nam tu legisti populis ex omnibus unos
Isacidas, verbi memor Amramidaeque ministri,
Quo duce Niliacis es avos comitatus ab oris.
O noster consurge DEVS, sedemque quietam
Tuque et cista tuae iam deinceps accipe dextrae.
Da pater ut fidus faciat tua iussa Sacerdos,
Et pius hic legum populus praescripta secutus
Floreat, et placidae posthac agat ocia pacis:
Nec nostras contemne preces, quem sceptra tenere
Regia iussisti, sacro diademate cinctum:
O pater Isaidae, nostri memor esto parentis
Quemque es pollicitus serva pietatis honorem.