# Hebraeis 6.689-732

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, HEBRAEIDOS LIBER SEXTUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 6.689-6.732. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/6.689
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/6.689

Nam cui templa DEO haec prisci posuere parentes,
Omnes ille DEOS alios velut aemulus odit,
Atque hanc idcirco radicitus eruit aedem.
Dixerat: et somnus vigili a Salomone recessit,
Nec sopor illud erat, sed summi oracula Divi.
Postquam autem exactis bis deni mensibus anni
Transissent, et iam sacri nova limina templi
Starent, et magni Solymaea palatia Regis,
Hiramo cedros praebente aurique talenta:
Tunc Tyrio Salomon vicenas tradidit urbes
Qua Galilaeus humum proscindit vomere pastor,
Vnde suos reditus atque annua pensa referret,
Expositi donec sibi reddita munera sumptus:
Oppida sed sterili cum condita cerneret agro
Respuit Hiramus Tyrio inferiora paratu
Et quem fecisset non respondentia sumptu.
Nam quae sunt istae quas offers largiter urbes,
Mi frater Salomo, dicebat: et oppida iussit
Ob sterilem campum Cabul cognomine ferri.
Centum auri Tyrio Rex vigintique talenta
Debuerat Salomo, quae cum non reddere posset,
Exhaustus templi impensis, non vile tributum
Civibus imposuit, muris dum cingeret urbem
Templaque construeret, Solymique palatia Regis,
Et Mille ornaret tectis sublimibus, urbis
Non minimam partem, et portas muniret et arces:
Diruta qua bello Gaser squallebat et Hasor,
Flammaque hostili quondam subversa Mageddo.
Gasera nam Pharao diro succenderat igne
Et Channaae occisis e posteritate colonis
Hanc urbem uxori dederat Salomonis habendam.
Tempore iamque eodem munivit utramque Bethoron,
Et Thammam vastae latitantem in limite terrae,
Emathiaeque omnis caput insuperabile Sobam,
Regia qua princeps Hadadeser limina quondam
Munierat, posito vada ad Euphrataea tropaeo:
Dextera quem victum Davidae vivida bello
Fudit, et Emathiam Iessaeis subdidit armis.
Restauravit item Balathamque urbesque propinquas,
Inquibus aut Regis thesauri agilesve quadrigae,
Aut equitum turmae, aut certi granaria victus.
Nam quadraginta Salomon pascebat equorum
Millia, falcatis posset quos iungere bigis,
Et bissena equitum nutribat millia bello.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
