Latin
HEBRAEIDOS LIBER SEXTUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 6.733-6.780
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 6.733-780
Unproofread scanNot analysed yet
Quicquid Regi igitur suadebat amica voluptas
Condere, sub Libano, Solymaeque in moenibus urbis
Omne id magnifico surgebat ubique paratu.
Quin et reliquias Amoraeae et gentis Hethaeae
Haevaeaeque domus, et Iebusaeide natos
Stirpe viros Salomon iuga sub servilia misit,
Pendere tum iussos haud parva tributa quotannis.
Libera sed fecit cognatae pectora gentis
Immunesque operum voluit Rex esse penates
Isacidos, serva nec conditione teneri:
Nam belli pacisque Duces, aulaeque ministros
Praefectosque equitum patria de gente legebat,
Ordine disposito tum Nobilitatis equestri.
Horum quingenti quinquagintaque fuerunt
Haud pauci numero, sed navi rebus agendis,
Qui sibi subiectas regerent prudente catervas
Consilio, et regni commissa negotia curent.
Inde Gynaecaeum Pharaonis filia, coniux
Regia, deserto Iessaeae colle Sionis
Intravit, quod Rex Mellae regione locaverat:
Magnifico domus haec renitebat clara paratu,
Sectilibus saxis ex ima parte sub alta
Culmina tectorum firmisque exstructa quadratis,
Quae faber ad normam et certam formaverat sense.
Ipsa quoque e solido fundamina marmore facta.
Et lapidum nexu cubitus octove decemve
Longorum, et paries cedrino adopertus amictu.
Porticus ante domum sublimibus alta columnis,
Tectorum inter se fuerat qua pervius usus.
Ipse ter in templo sollemnia sacra quotannis
Et super altari aurato cum ture ferebat,
Aeratoque foco pecudes adipemve cremabat.
Post etiam naves Erythraeo in littore fecit,
Elus Idumaeas qua prospicit ultima terras,
Atque Asiongeber tectorum culmina tollit.
Miserat huic sociosque viae nautasque peritos
Rex Tyrius nautis qui cum Salomonis Ophirum
Remigio peterent, toto procul orbe remotum.
Inde domum lapsa trieteride nauta reversus
Immensam patriis vim finibus intulit auri,
Quadringenta puta, simul et vicena talenta,
Tantis Rex opibus patrias ditaverat urbes.
Nam latos terrae fines dicione premebat,
Euphraten ultra celebris qua moenia Thispae,
Ad Gazam usque Palaestinis sub finibus urbem,
Aegyptique oram populis dominatus et altis
Regibus, huic uni qui munera laeta ferebant,
Munera subiectos Regi testantia Reges.