Latin · Dactylic hexameter
HebraeidosLIBER SEPTIMUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 7.229-7.274
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 7.229-274
Unproofread scanNot analysed yet
Ante tamen paucis Reginae exponit, ut olim,
Anna quidem Elcanae fuerit carissima coniux,
Infecunda tamen miseroque hoc turbida casu.
Nam nullum Hebraeis est probrum matribus, inquit,
Grandius hoc aevo, quam si natura negassit
Ex utero sterili nullum producere fructum.
Semen enim primo fuerat muliebre parenti
Promissum, et nostro repetitum caelitus Abrae,
Per quod salvifico serventur ab aethere gentes:
Inde refert Salomo quam voce ardente precata
Anna DEVM, tristes effuderit ore querelas.
Alme parens, si me famulam respexeris aequo
Numine, largitus prolem mihi deinde virilem.
Cultibus hanc sacris Mosaea ex lege dicabo,
Nec capitis radet ferrata novacula crines,
Nec vinum aut potus umquam bibet ille meracos.
Tunc addit Salomo, ut summus sub limine praesul
Helius, attonitam verbo obiurgaverit acerbo,
Ebria ceu tacitos demurmuret Anna susurros,
Vtque istam mulier dimoverit sobria culpam:
Denique ut exacto nondum feliciter anno
Ediderit partu natum, quam provida mater
Dixerit apposito Samuelem nomine, munus
Quippe DEI precibus multumque diuque petitum.
Haec Salomo paucis, cytharae cum fila movere
Nethanias coepit vocemque immiscuit aptam:
Laeta mihi mens est, vultu iucunda sereno,
Nam prius abiectam hic oculis DEVS aspicit aequis,
Extollitque meum tecto de paupere cornu.
Ergo meis merito insulto nun hostibus ore
Fatidico, qui probra mihi non pauca dederunt.
At tu, sancte DEVS, me casibus eripis aegris,
Laetitiaque hilarem recreas affersque salutem.
Nemo DEVM praeter sanctus super orbe meretur
Dici: namque alius non usquam, perta nec ulla est,
Fider cui possis excepto caelite nostro.
Pone supercilium, ventosos exue fastus
Improba gens hominum, et sermo vetus ille recedat,
Succedatque novus: cernit DEVS omnia vindex:
Nec sinit esse rata audacis conanima dextrae.
Nam validi disrupta iacent sua cornua nervi
Et qui impingebant passim nunc robore cincti
Incedunt, velut armati quos baltheus ambit:
Quique prius saturi fuerant, pro paupere victu
Servitium nunc triste ferunt: quos ante premebat
Dira fames, saturos iam non penuria vexat.