# Hebraeis 8.1046-1067

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, HEBRAEIDOSLIBER OCTAVVS VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 8.1046-8.1067. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/8.1046
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/8.1046

Nimsiaden vero Regem Israelis Iaehum
Vnge mihi, et vatem tibi qui succedat Elisam.
Nam quicumque feros Hasaelis fugerit enses,
Hunc gladius perimet saevi grassatus Iehu
Tela, sed immanis qui devitaverit Iehu:
Illum fatidici ferrum concidet Elisae.
Nam mihi servabo deinceps septena virorum
Millia qui numquam curvato poplite Belum
Sunt veriti, aut mutis fixerunt oscula signis.
Audierat vates, primoque occurrit Elisae.
Sapphatidae, pinguem scindenti vomero terram,
Bissenisque iugis: quorum unum hic ipse regebat,
Intentusque operi, stivaeque admotus aggressi.
Illicet huic viso divus sua pallia praeco
Circumdat, vatemque vocans, caput ungit olivo.
Deserit ille boves, veniamque indeptus eundi,
Vltima dat caris genitoribus oscula vates:
Mactatisque hilari geminis ex more iuvencis,
Atque viris fisso laetus parat hospes aratro
Prandia, sollemni celebrans convivia rure:
Inde abit, et fido servus famulatur Eliae.
FINIS LIBRI octavi.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
