Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOSLIBER OCTAVVS VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 8.136-8.181
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 8.136-181
Unproofread scanNot analysed yet
Non igitur DEVS est montem constrictus ad unum
Nec velut angusto cohibetur carcere clausus,
Vivit ubique DEVS, vasti pius arbiter orbis.
Denique quos habeat pietas Salomonia fructus
Cernitis, amisso bifidi diademate regni:
Cur igitur Solymae usitatis templa quotannis
Ter, quater, et vana vos ipsos mole gravetis?
Tot passi aerumnas, tot taedia longa viarum?
Quin sinite iratum Solymaea ut moenia numen
Deinde colant, patriosque observent postmodo ritus:
Nobis sunt etiam constructae in montibus arae,
Et qui nos omni tueantur ab hoste penates.
Dixit at excelso succensens aethere Divus
Horruit admissum scelus, et furiale Tyrannis
Nebathidae facinus: Domini qui numine vero
Contempto proprios auderet fingere Divos.
Nec populum piguit Danaeo a limite, templum
Ire ad Bethelium fictae pietatis amore.
At non contentus vitulos posuisse colendos,
Praecelsis etiam construxit montibus aras,
Et delubra Deis: tum vulgi e fecibus imi
Linigeros legit sprevitque Arone creatos,
Qualis enim cultus talis solet esse sacerdos.
Annua quin etiam ritu posuisse recenti
Festa ausus lecto octavi sibi tempore mensis:
Cur iam messe nova complesset rusticus alta
Horrea, et expressas biberet vindemitor uvas.
Tum quinta decimaque die solemne paravit
Betheliae sacrum, caesis de more iuvencis,
Instituitque novi collegia maxima coetus
Linigerum, certis facerent qui sacra diebus
Excelsasque Deorum imbuerent ab ovilibus aras.
Namque novos istos averso pectore ritus
Finxerat ut populus faceret sua sacra quotannis
Turaque votivis mystes imponeret aris.
Ecce autem vates Iudaeo e sanguine quidam
Caelitis impulsu Bethelaea ad moenia venit
Ierobea accendente sacros altaribus ignes.
Eminus hoc viso ,diraque exterritus ara,
Exclamat vates, divino percitus oestro:
Ara, ait, ara nefas hominum pestisque Deorum,
Tempus erit, cum Iessaea de stirpe nepotum,
Iosias quidam exsistet regnator Iudae:
Ille sacerdotum profuso sanguine flammas
Imbuet has, et dira tui gregis ossa cremabit
Te super, humanaque nefas hoc carne piabit.