Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOSLIBER OCTAVVS VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 8.316-8.356
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 8.316-356
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut enim scopis lutulenta everritur aedes,
Donec ab immunda purgentur limina sorde:
Sic DEVS hanc vestram caeno decrevit ab omni
Expurgare domum, ne labes ulla supersit.
Quisquis Nebathidum patria morietur in urbe,
Illius ossa canes, et foeda cadavera rodent:
At vacuo quemcumque ferox occiderit agro
Ense manus, rapidae fiet sua praeda volucri.
Haec nam vera DEI qui nescit fallere vox est.
Tuque age regressum cape, et hinc tua tecta revise:
Nam vix in primo continges limine portam,
Dum tuus occumbet properato funere natus:
Omnis enim populus deflebit, et ossa sepulcro
Condet: solus enim numen caeleste verendo
Ierobeae nondum fuit impia fana secutus,
Solus et hinc sicco condetur funere raptus.
At Regem DEVS ille alium sibi deliget, omnem
Nebathidae stirpem ferro qui tollat et igne.
Scilicet egregiam laudem et spolia ampla profanus
Nebathides hac arte refert sed et aethereus Rex
Omnem Israelem fatis multabit acerbis.
Sicut enim tremulis in aquis agitatur harundo,
Huc illuc impulsa Notis: sic impete crebro,
Nunc hos nunc illos adducent fata tyrannos,
Mutatis vicibus, nec in una stirpe quietum
Durabit regnum, quovis agitabile vento.
Quondam etiam gentem DEVS hanc exscindet, et aegro
Damnatam exsilio, Syrias traducet in oras,
E felice solo, partibus quod tempore lapso,
Post varios rerum casus donaverat habendum.
Nam sibi fecerunt lucos, nemorumque sub umbris
Fictitios coluere Deos, ut numen Olympi
Aetherium diro stimularent crimine ad iram.
Hanc tuus emeruit cladem, Regina, maritus,
Hoc populum exitium fatalibus attrahit ausis,
Qui mentem a priscis avertit ritibus aequam.
Et totas secum seduxit in avia gentes.
Haec ubi dixisset vates abit ocius illa
Et Thirsam repetit, primoque in limine nati
Resciscit mortem, tunc tota planctus in urbe
Exsistit, lugentque Abiam tumulantque sepulcro.