Latin · Dactylic hexameter
HEBRAEIDOSLIBER OCTAVVS VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 8.455-8.503
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 8.455-503
Unproofread scanNot analysed yet
Nobis sunt auro vestitae ex ordine mensae:
Nobis candelabra auro radiante coruscant:
Nobis ardentes cum sole cadente lucernae.
Nam praecepta DEI, quae vos liquistis iniqui
Nos observamus, pro nobis ipse cruenta
Induit arma DEVS, primamque tuebitur ultor
Iuris, et aequi aciem, clanget simul aere Sacerdos
Horrisono, et saevum terrebit comminus hostem.
Ponite crudeles, haec impia ponite tela,
Nec pugnate DEVM contra, caeleste parentum
Vestrorum auxilium, ne vobis noxia pestis
Ista sit, aut aliquam ferat haec audacia cladem.
Haec ait: insidias Rex Israelicus hosti
Cum struit, atque Abian a tergo et fronte premebat.
Vidit ut hic populus sese undique cingier armis
Protinus ad Dominum demisso pectore, et alto
Ore preces fundit: nec enim praesentius ullum
Quam sunt arma precum rebus tutamen in arctis.
Nec minus et clangor levium ferit astra tubarum
Et magno Solymi clamore feruntur in hostem.
Cum subito trepidam afflictus formidine mentem,
Rex Israelaeus, dispersaeque agmina turmae
Diffugiunt, diraque cadunt cum strage cohortes.
Nam quingenta virum ceciderunt millia ferro:
Fortia Nebathidae pro sceptris vulnera passi.
Tunc humiles primum populi Israele creati
Demisere animos, non ausi attollere cristas,
Duraque Iudaeis inferre penatibus arma.
Illos palantes Abias cum Rege secutus
Betheliam cepit cum pagis Iesana et Ephra,
Finitimasque aliquot vacuas custodibus urbes:
Ipse autem pugna domitus victrice tyrannus
Ierobeas, denos postquam geminaverat annos,
Addideratque duos regno, fra lumina morte
Clausit, et infernas Erebi descendit ad undas.
Clausit et ipse diem sub eodem tempore raptus
Rex Abias, postquam tota trieteride regnum
Triste gubernavit, patriaque creavit in aula
Viginti natosque duos, Rex prole beatus,
Bisseptem thalamo ductis uxoribus uno.
Illum Iessaeo nati posuere sepulcro.
Nebathidae vero successit in urbe Nadabus
Thirsaea: Solymis Abiae sub moenibus Assa:
Natus uterque patri: sed par similisque Nadabus
Ierobeae patri, lucos et signa colebat
Impius, ac positas fundabat ritibus aras:
Necdum regnando binos finiverat annos
Quando Palaestinam valida obsidione Gibethon
Cingeret, et patrias agitaret in arma cohortes.