# Hebraeis 8.504-547

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, HEBRAEIDOSLIBER OCTAVVS VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In Librum eundem, lines 8.504-8.547. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/8.504
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/8.504

Tunc Isascharidum quidam de stirpe nepotum
Exstitit, infelix Ahia genitore Baesa:
Qui Regum insidiis orto per castra tumultu
Sustulit, et regni rapuit successor habenas:
Delevitque domum saevi radicitus omnem
Nebathidae, implevitque Ahiae praesagia vatis.
ASSA autem carpens vestigia lauddis avitae,
Aemulus Isaidae, lucos tollebat, et aras,
Succisis nemorum silvis: tum rite vereri
Numen Olympiacum iussit legesque tueri,
Quicquid et arcano mandasset codice Moses.
Illo pax sub Rege fuit tranquillaque regni
Ocia, cum validis munivit in arcibus oras,
Et fossis circum vallavit, et aggere cinxit,
Obdidit et portas, et dura repagula portis,
Mollia dum placidae florerent tempora pacis.
Nam DEVS ista pio concesserat ocia Regi:
Omnia quod vani vertisset fana Molochi.
Quin et armatas bello expediisset cohortes
Ter centum scutatorum sua millia quibat
Iudigenae, his centumque octogintaque virorum
Millia Beniamidorum, lectissima pectora bello.
Ecce, autem Aethiopum Seras veniebat ab oris
Agmen agens equitum, decies centena virorum
Millia, ter centum aeratos in proelia currus.
Hic terram ingressus celsas qua Maresa turres
Attollit, fines passim vastavit Iudae.
Tunc Assa ad Caelum tollens cum lumine palmas
Omnipotens, inquit, Genitor DEVS orbis et urbis:
Pluribus an paucis nostros tueare penates
Te penes,o Genitor, nullo discrimine refert.
Quondam etiam innumeros manus exiguissima vincit:
Fer modo, tu fer opem, et rebus succurre popelli,
O DEVS alme, tui: qui te confidit in uno,
In te uno ponit certae spem denique palmae.
Tu DEVS es noster, praeter tua numina nullus
Hic colitur nobis: ne praevaluisse profanas
Iudaeis sinito gentes, ne dicere probra
Ritibus antiquis, et legem temnere Mosis,
Dixit, et armatas in proelia fausta cohortes
Impulit, et magno vicit certamine Seram:
Tergaque vertentes vi magna deinde secutus
Aethiopes, totas internecione phalanges
Delevit, Gerarae dum ventum ad moenia sedis.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
