Latin · Dactylic hexameter
Hebraidos LIBER NONUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 9.1154-9.1199
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 9.1154-1199
Unproofread scanNot analysed yet
Vna sed egregium vexabat lepra Dynasten.
Serva sed uxori Naemae fidissima quaedam
Tunc erat, Hebraeis quam captam eduxerat oris
Militiae iurata manus, grassantibus armis.
Haec Domini studiosa sui lepraeque miserta
Sic affatur heram: O utinam meus aeger Elisae
Afforet Hebraeis Dominus sub moenibus hospes.
Certa mihi spes est mundatum a semine morbi
Hinc iri, tantum vatis valet alma potestas.
Audit ut hoc Naemas tabulas a Rege poposcit
Ilicet, Hebraeo quibus commendetur Iorae:
Atque his acceptis, argenti dena talenta
Et sex mille una scutatos divitis auri,
Sollemnesque capit vestes, sua munera vati,
Et tabulas secum Regi transportat Iorae.
Scripserat huic Syrius: Naemam tibi mitto ministrum
Illius informi pellas ut corpore lepram.
Littera sed postquam praelecta fuisset Iorae,
Tristior hinc factus sua vestimenat fruentur
Discidit, et quaenam haec, inquit, dementia Regem
Invasit Syrium, quod talia poscit Ioram?
Numquam ego DEVS excelso delapsus Olympo
Tollere qui possim vivos, et reddere vitae:
Aspicite hic quanto causas discrimine captet,
Barbarus, ut pacem violato foedere turbet.
Haec postquam populi sermone audisset Elisa
Mittit ei famulum qui Regi nuntia portet
Verba suo: Cur tu mollem discindis amictum?
Adveniat Naemas ad nostra haec limina princeps,
Faxo ego, teste DEO, me noverit ut esse prophetam.
Nec mora: cum Naemas bigis instructus equisque
Advolat, inque sacri consistit limine vatis.
Nuntiat huic igitur famuli ore fidelis Elisa,
Iordanis sese demergat fluminis unda
Ter quater, et puro cessuram a corpore lepram
Promittit Naemae: multa tum percitus ira
Se quia contemni Naemas a vate superbo
Crederet, has aegro rumpit de pectore voces:
At mihi longe alium fueram Syrio orbe prophetam
Pollicitus: non ille meum dignatur adire
Conspectum, et caeco demens latet abditus antro.
Nam persuadebar, deserta sede prophetam
Huc egressurum, patrium numenque vocando
Tacturum hanc pellem digitis, lepramque nivali
Corpore pulsurum: Quid enim: num flumina nobis
Pharphar, et antiquam qui pulsat Amana Damascum?