Latin · Dactylic hexameter
Hebraidos LIBER NONUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 9.235-9.278
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 9.235-278
Unproofread scanNot analysed yet
Laetior hoc igitur verbo consurgit Achabus,
Vinetumque viri demens invadit habendum:
Sed DEVS aggreditur verbis iratus Eliam:
Vade age, Samario, vates, occurre tyranno,
Atque illi mea dicta refer: tu saeve Nabothum
Caede peremisti, tu contra iusque piumque,
Vinetum, et reliquas rapuisti o improbe dotes.
At qua perfusum lapidati parte cruorem
Obsceni linxere canes, hac sanguis eadem
Lambetur quondam tuus, acri vindice Dio
Rex illi contra: Cur haec mihi tristia narras?
Nam quo te offendi pacto, quo crimine laesi;
Aut umquamne tibi sensisti forsitan hostem?
Imo, inquit vates, divini numinis hostem
Te sensi, et diri video te flebile Ditis
Mancipium, artificem scelerum, culpaeque pudendae.
Haec igitur verba DEVS denuntiat ore
Fatidico: En, venient fatis properantibus anni.
Cum domus Amraidae ferro procumbet, Achabi
Excidio devota domus pestique futurae,
Nec tenerae parcam aetati, nec carcere clausis.
Sicut Nebathidae stirpem et genus omne Baesae
Funditus everti, sic exstirpabo penates
Taeter Achabe tuos, nam tu me crimine multo
Dudum irritasti, tu cultum arasque profanas
Auxisti, latam vitiis aperisque fenestram.
Vrbe sed hac etiam, regalia moenia iuxta
Dente canes caesae discerpent coniugis artus.
Quisque in urbe cadet de stirpe peremptus Achabi
Discerpent hunc ore canes, at quisquis in agro
Occidet, hunc volucres inhumatum rure vorabunt.
Non fuit hoc vitiis immanior alter Achabo
Manicipium is Sathanae, quem saeva Isabella flagello
Impulit, horrendas armare ad crimina dextras.
Heu dirum iratis caelestibus omen Achabus
Iste fuit, ritus qui signaque muta secutus
Gentis Amorrhaeae, fatique oblita prioris
Corda gerens, meritam Dium stimulavit ad iram.
Vt vero horrisoni voces audivit Eliae
Impius, extemplo mollem discindit amictum:
Et vili se veste tegit, dormitque cubili
Villoso, et lento gaudet procedere passu:
Nam tot dira suis incumbere fata dolebat
Praescius eventus habitura oracula certos.