Latin · Dactylic hexameter
Hebraidos LIBER NONUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 9.467-9.511
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 9.467-511
Unproofread scanNot analysed yet
It cruor, inque sinu manat, currumque iugalem
Imbuit, ipse animam vacuas exhalat in auras.
Hic finis saevi fuit eventusque tyranni,
Contra homines, contraque DEVM, qui sumpserat arma
Perfidus, et nullo servaverat foedera pacto.
Praeco igitur signum curvo dedit aere receptus,
Atque omnis campis exercitus exit apertis,
Quisque domum remeans, Regisque exsangue cadaver
Samariam portant servi, conduntque sepulcro.
At currum impurae meretrices sanguine mundat,
Obscenique canes manantem tabe cruorem
(Fatidica ut praesagierant oracula) lambunt.
Ipse sed ut Solymis successit Iosapha portis
Servatus tanto e bello, sine laude triumphi:
Occurrit Regi fatorum gnarus Iehus,
Atque haec orsa refert: Tune auxiliaribus armis
Regi debueras, ale subvenisse profano:
Regi Belicolae, numen caeleste peroso?
Tune conferre pedem, temereque exponere vitam
Casibus incertis? dignus tu caelitis ira
Puniri fueras istud qui feceris ausum.
Sed quia sacrilegos properasti evertere lucos,
Sincero aeternum veneratus amore parentem:
Hoc impune feres (pigeat modo) labile crimen.
Dixerat: ille aequo tulit pectore voces,
Inde peragratis totius finibus orae,
Iussit honorari vero pia numina cultu,
Et vetitos vitare DEOS, cultusque profanos.
Post etiam legit, qui ius dare civibus aequum
Novissent mitesque viros iustique tenaces,
Vrbibus in cuntis, sic ore affatus amico:
Huc agite, et vobis commissae munera sortis
Exercete viri: largiri civibus aequum
Non opus est hominis, DEVS hoc sibi vendicat uni,
Fons legum, fomes iuris, pietatis origo:
Iustitiae est iudex hoc quilibet orbe Sacerdos.
Ergo DEVM in medio praesentem credite vestri,
Pondera qui vocum, qui noverit scrinia mentis:
Hunc colite, huic vero servite timore parenti,
Vt bene concesso, liceat bene munere fungi.
Non amat ille nefas, non voto gaudet iniquo
Nec male personas recipit, nec munera captat.
Postremo, et summum Solymaea in sede tribunal
Constituit, finem quod tandem imponeret ortis
Litibus atque graves posset decidere causas.