# Hebraeis 9.650-697

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, Hebraidos LIBER NONUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 9.650-9.697. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/9.650
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/9.650

Filius interea successerat unus Achabo,
Congener Achasias, nequam patris impiaproles,
Omnia Nebathidae similis mentemque fidemque,
Hoc cum foedus init caelestis Iosapha verbi
Immemor, ut socias mittat trans aequora naves,
Allatum terris aurum felicis Ophirae.
Ergo communi fabricabant maxima sumptu
Navigia, opposito Austrinis in litore terris.
Hic quidam vates Eleasarus increpat ore
Fatidico Regem Iudae: cur foedera iungis
Impia, Rex magna, Achasia cum Rege profano?
Ecce, tuae subito quassatae turbine naves,
Nec mare transibunt, nec sunt sine divite sumptu.
Ipse sed Achasias annis cum forte duobus
Regna gubernasset, tecto delapsus ab alto,
Summa universae subiit dicrimina vitae.
Tunc propere servos Ecronem misit in urbem
Scitatum patris muscarum oracula Beli:
Vivere num possit casu servandus ab isto,
An vero Regi violenta morte cadendum
Astitit hic subito, vatemque hortatur Eliam
Angelus, ut Regis legato occurrat eunti
Ecronem, et verbis hominem castiget amaris:
Ergone iam nemo DEVS Israelidos orae
Restat, ut Ecronem scitatum oracula Beli
Regibus ire necesse meis? Sic ergo minatur
Arce DEVS caeli residens: Quia numina Beli
Consulit Achasias, non ist deinde resurget
Incolumis lecto, sed certa morte peribit,
Sic placitum fatis, mea nec capit ira regressum.
Dixerat, inque leves evanuit Angelus auras.
Imperio vates paret, Regisque ministris
Obviat, et tristi narrat memoranda tyranno:
Ocius hi referuntque pedem, monitusque prophetae
Exponunt Regi: nobis occurrerat, aiunt,
Tramite in hoc quidam verbis cum talibus augur:
Ite redite domum, Regique haec dicite vestro
Caelitis ore DEI: nullusne superstes in orbe
Israelaeae gentis DEVS, ut male saevus
Ecronem mittat, quaesitum oracula Beli?
Insuper hoc idem crudeli voce minatur,
Non tibi de tristi surgendum deinde cubili,
Sed dirum infelice nefas tibi morte luendum.
Tunc Rex: Qua specie, quo vates ibat amictu
Obvius,
exquirit: respondebantque ministri,
Vestis erat villosa, coriaceaque illud
Cingula praerigidi stringebant tegmen amictus.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
