# Hebraeis 9.698-744

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, Hebraidos LIBER NONUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 9.698-9.744. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/9.698
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/9.698

Certior hoc noto Rex signo agnoscit Eliam
Esse hunc sortilegum: mittitque repente virorum
Quinquaginta Ducem, tota stipante cohorte:
Qui captum adducant Regisque in limine sistant.
Invenit is celso residentem in monte prophetam
Alloquiturque virum: Rex haec tibi nuntiat aequus,
Vir bone, praeco DEI, ut mecum Duce moenibus urbis
Succedas hospes, Regisque palatia visas.
Haec Dux: haec contra iratus respondet Elias:
Si sum praeco DEI, Caelo cadat ignis ab alto,
Teque voret comitesque tuos, cum talia fantem
Audiit omnipotens, rutiloque immittit Olympo,
Qui Duce cum rigido comites absorbeat, ignem.
Rursum ergo Achasias aliam turmamque Ducemque
Mittit ut ex illo deducant vertice captum.
Rursus ibi praeco flammis ultricibus hostem
Perdit, et esse virum se caelitis arguit igne.
Nec tamen Achasias moliri retia cessat,
Nec prius absistit, ductor dum tertius iret,
Cum quinquaginta scutatis, agmine denso,
Vnum contra hominem, qui monte sedebat inermis.
Vt vero vidit Thesbitae hic tertius ora,
Procidit, atque humili vatem sic ore salutat:
Vir divine, DEI praco, sanctissime vates,
Orantis miserere mei, nec caelitus igni,
Derepto, me perde Ducem, fidosque ministros:
Vltrix flamma Duces geminos, geminasque cohortes
Eruit, ah nostrae pigeat ne parcere vitae,
Si libet, incolumis mecum pete limina Regis
Angelus hic timidum posita formidine vatem
Ire iubet: ductore DEO nihil obstat eunti.
Ergo Ducem sequitur perfertque ad limina gressum
Regia, et Achasiae fatorum arcana recenset.
Tu quia legatos misisti Ecrona rogatum
Muscarii responsa DEI, ceu nullus ubique
Israeligenis restet DEVS: ecce, cubili
Affixus deinceps, lecto non ante recedes,
Eruta languenti quam corpore vita recedat.
Sic ait: Achasian cum mors properata iacentem
Abripit, et diro contristat funere tectum.
Nullam tamen proles de Rege superfuit orbo,
Successitque loco frater germanus Ioras.
At pater aetherius dudum miseratus Eliam,
Cogitat aerumnis, et duris casibus aevi
Ereptum, superas Caeli traducere ad arces,
Sed sine morte tamen sublatum turbine venti,
Et curru ignito, et vivo cum corpore raptum.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
