Latin · Dactylic hexameter
Hebraidos LIBER NONUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 9.745-9.787
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 9.745-787
Unproofread scanNot analysed yet
Praescius ergo sui vates ex aethere fati,
Gilgalia egreditur fido comitatus Elisa:
Dumque a se removere cupit, ne cernat euntem
Quisquam Thesbiten, et sidera celsa petentem.
Tum se Betheliam simulat discedere Elias,
Et comitem durare iubet: sed Elisa recusat
Stare loco, nusquam avelli tria numina Caeli
Testatus, quocumque abeat, quocumque recedat.
Discipuli hic etiam quasi fata occulta magistro,
Caelestem referunt ignita ad sidera raptum,
Qui iam iam divo a fatis instaret Eliae:
Imperat his vero praestanda silentia vates.
Mox alio simulat cursum rapiendus Elias,
Ceu Hierichunta petat, sua certa negotia gestum:
Rursum ibi Sapphatides: testor praesentia Caeli
numina, quod nusquam cado a te patre recedam.
Atque hic discipuli, qui tunc Hierichunte prophetas
Audibant, notum Caeli super ardua raptum
Thesbitae: fido praenarravere magistro
Sapphatidae: ille viris praestanda silentia mandat.
Rursum instat senior, comitem subsistere poscit,
Ipse profecturus rapidum Iordanis ad amnem:
Sed renuit rursum discedere fidus Elisa.
Cum tandem ambo abeunt, quiquagintaque sequuntur
Discipuli vatum, spectatum fata parentis
Thesbitae, aetherios visurique eminus ignes.
Pons aberat fluvio, quem tunc transire parabat
Fatidicus praeco nec erant vada tuta meanti.
Arripit hic subito, et convolvit rite plicata
Pallia Thesbites, et vastum perculit amnem,
Cum simul in geminas cesserunt flumina partes,
Et quasi siccatis, exaruit alveus undis.
Transiit huc ergo senior, sequiturque per amnem
Sapphatides siccum, quem sic compellat Elias:
Nunc est tempus, ait, quo me vocat hora, tuisque
Eripit ex oculis, tu si quid poscere Eliam
Forte velis, nostri monumentum et pignus amoris,
Posce age, quicquid erit, precibus DEVS annuet aequis.
Sapphitides ergo: Nil, inquit, postulo quicquam
Ni tuus heredi mihi detur Spiritus alto
Aethere, sed duplo sit ut hac mihi gratia maior.
Contra Thesbites: nostris maiora petisti
Viribus, a solo quae fas est poscere Dio.