# Hebraeis 9.788-831

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, Hebraidos LIBER NONUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 9.788-9.831. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/9.788
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/9.788

Si tamen hinc nitidos me videris ire sub axes,
Certior indicio hoc capies, pie praeco, quod optas.
Talia Thesbita memorante, patescit Olympus,
Ignitusque venit fulgenti ex aethere currus,
Et medios inter vates, mirabile visu,
Irruit, inque vicem divulsos separat ambos.
Ocius hunc currum caelestem ascendit Elias,
Abripiturque poli vivo cum corpore ad arces.
Territus hoc viso vates exclamat Elisa:
Ah, pater, ah pater, Hebraei, quo deinde recedis
Currus et arma soli? quantum, te ad sidera rapto,
Praesidium tellus divisi amittit Heberi?
Dixerat: ex oculisque viri disparuit augur:
Maestus at in geminas scindit velamina partes
Sapphatides, solito testatus more dolorem.
Lapsa quoque e curru sursum fugientis Elisa
Pallia sustulerat, rapidum progressus ad amnen:
Vtque illa stetit in ripa, qua pervius ante
Alveus ingressum siccis porrexerat undis,
Invocat ore DEVM: Si quis mihi restat Eliae
Spiritus, et Caeli numen quoque curat Elisam:
Fac DEVS, ut tantum heredis sua pallia possint,
Quantum Thesbita Domino potuere levante.
Dixit: et immensam percussit fluminis undam
Et pede transivit sicco, qua constitit amnis.
Haec ubi vidissent ripa ulterioque piorum
Discipuli vatum, qui tunc Hierichuntis ab urbe
Quinquaginta aderant: omnes uno ore fatentur,
Sapphatiden rapti stimulari numine vatis,
Et propere occursant, et prono vertice honorant.
Tum sic affantur:tibi quinquaginta ministri
assumus, et tristes huc unum poscimus omnes,
Concede, ut raptum nobis quaeramus Eliam.
Forsitan in montem seduxit spiritus aura
Aetheria, aut imae divertit in avia vallis.
Abnuit his vates: Illi nihilominus instant,
Dum tandem stolidos permitteret ire ministros.
Tres igitur totas moliti quaerere luces
Non usquam reperere virum, patriamque reversi
Hierichunta petunt: illis tunc infit Elisa:
Annon praemonui frustra, ceu nostis, ituros:
Irrita qui scirem tam vani coepta laboris?
Vivit enim vivit, super aethera raptus Elias,
Alteriusque ivit vestigia praevia vitae.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
