Latin · Dactylic hexameter
Hebraidos LIBER NONUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 9.832-9.875
Nikodemus Frischlin, Hebraeis 9.832-875
Unproofread scanNot analysed yet
Dixerat: et cives querulo sermone prophetae
Auxilium poscunt: Nostrae nil deficit urbi
Praeter aquas, sterili et sicca tellure salubres.
Protinus ille iubet pateram sibi ferre recentem
Purifico sale completam, fontemque requirit
Irroratque salem, Domino auspice pauca locutus:
Hunc fontem DEVS ipse iubet post esse salubrem,
Nec morbos parere aut steriles producere campos,
Dixerat: et vivis vitium omne recessit ad undis.
Post quoque Bethelii conscendit in ardua montis:
Cum pueri notis egressi e moenius urbis,
Illudunt vati, et capiti convitia dicunt:
Eia recalvaster, quo te via ducit euntem?
Huc age calve senex: tum sanctus respicit augur,
Et pueris poenam caelesti ex arce precatur.
Ocius immanes assunt e saltibus ursi,
Et quadraginta pueros saevo ore trucidant.
Ardua Carmeli petit ipse, atque inde reversus
Samariae felix succedit moenibus hospes.
Iamque hic fraternas regni tractabat habenas
Impia Nebathidae delubra secutus Ioras
Et nivei cultor Nilaeo e more iuvenci:
Hoc uno melior devoto natus Achabo,
Quod Beli immanes subverterat igne colossos.
Rex tum Mesa fuit dominator in orbe Moabi,
Quam gentem Isaides quondam subiecerat armis,
Pendere Iudaeis praescripta tributa quotannis
Compulsas: ovium centum de millibus aequa
Vellera, et agnorum totidem de millibus aequa.
Achasiae vero stipendia Mesa negaverat
Solvere, nec Regi se submittebat Iorae.
Ergo Samaria reliquas disgressus ad urbes,
Delectus habuit lati per moenia regni.
Insuper et Regi legatos misit Iudae,
Auxilium qui forte petant, ut viribus addat
Vires ille suas, communemque opprimat hostem,
Annuit huic Regis propensus Iosaphas voto,
Seque suosque viros, et equos, et robur Iudae,
Totum pollicitus, consanguinitatis amore,
Oblitusque sui, nec sat memor oris Iehu.
Dumque viem quaerit, qua forte exercitus ingens,
Traduci nullo rerum discrimine possit:
Avia legati censent silvestris Idumi,
Qui Rex imperio Regis parebat Iudae.