# Hebraeis 9.876-919

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, Hebraidos LIBER NONUS. VLRICI BOLLINGERI, ? Monostichon. In librum eundem, lines 9.876-9.919. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/9.876
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/9.876

Coniunctis igitur totius viribus orae
Tres instructa acie producunt agmina Reges,
Quae postquam audierat sibi bella parata Moabus,
Accit in arma viros, armis quicumque gerendis
Sufficerent, crudas hostis progressus in oras.
At vero nulli quae prima pericula vitet
Sat notum, nulli cautum, quod qualibet hora
Effugiat: nam cum septem nemora omnia circum
Errassent luces, avidi struxisse Moabo
Insidias, duri subeunt discrimina casus.
Nam loca sicca sibi rivis et fonte carebant,
Et sua iumentis deerant iam pocula fessis,
Languidaque arebat sitibundo lingua palato.
Hoc igitur casu exanimis turbatur Ioras
Desperatque omnem pecudumque hominumque salutem.
At Rex aetherio firmatus Iosapha verbo,
Praesentem castris postquam rescivit Elisam
Discipulum magni Thesbitae:
Huc ocius omnes
Conveniamus, ait: vox isti caelica vati,
Nam quaecumque canet divino ex ore Sacerdos
Omnia fatalis post exitus orsa probabit.
Ergo adeunt vatem tres uno tempore Reges,
Consiliumque petunt rebusque levamen in arctis.
Ille autem torvo conspectu ut vidit Ioram,
Quid mihi tecum, inquit, Rex impie quaeso negoti?
Aut mea cur oracula petis? quin consule vates
Belicolas, delecta tuae tot pectora matri.
Non haec ista sibi tempus (respondet Ioras)
Postulat, en mecum iuncto tres agmine Reges
Praesentes miserae subeunt discrimina mortis:
Dum nos destituunt, quas sicci quaerimus, undae.
Cur DEVS insenso tradat tam sancta Moabo
Pectora? cur omnes hodie moriamur inulti?
Dixerat: at contra vates respondet Elisa:
Sic Dominus vivat, quo coram teste Sacerdos
Vaticinor, si non Regem venerarer Iudae,
Nulla ego te, nulla condigner parte favoris.
Haec ait, et Psaltem nervos impellere doctum
Expetit, isque lyrae postquam modulamine dulci
Luderet, et digitis tractaret fila sonoris:
Occupat aetherius divinum flatus Elisam,
Atque haec fata canit: Fossas his vallibus, inquit,
Eruite (haec Domini fieri iubet alma voluntas?

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
