Latin
front.1.1 to front.1.3
Nikodemus Frischlin, Hebraeis front.1.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
ILLVSTRISSIMO PRINCIPI, AC DOMINO,DominoMAVRITIO, Hassiae Landtgrauio, Comiti in Catzenelnbogen,Dietz, Zigenheim,et Nidda etc. Domino suo Clementissimo. SI quid umquam votis obtineripotuisset, Illustrissime Princeps, Domine Clementissime,optandum sane fuisset, eam sortem contigisse Nicodemo Frischlino, ut in tranquilliore vitae statu libros hos-ce duodecim, quibus universam de Regibus Iudaicis, etIsraeliticis historiam complexus est,non solum elaborare, sed etiam in lucem proferre potuisset. Hac enim ratione opus ipsum absque dubio prodiisset multo limatius, et omnibus numeris absolutius,quam quod nunc e cineribus ipsius maximis laboribus recollectum in manus hominum evulgatur: quamvis ne sic quidem videre queam, quid huic operi deesse possit. Sed haec fortuna Frischlino hac in parte cum Principe Poetarum P.Virgilio Marone, quem unice sibi in hoc volumine imitandum proposuit, communis fuit:qui licet meliore conditione extremum diem vitae morte confecisse scribitur, quam Frischlinus, Aeneida tamen suam ante obitumnon omnino, ut voluit, absolvit, sed imperfectam reliquit. Quam, ut rem non emendatam, testamento comburendam esse se cavisset, nisi Tucca, et Varusrestitissent, qui praeclarum hoc opus ab interitu vindicarunt, iussu, et mandato Divi Augusti Imperatoris excitati: quo nomine perpetuam apud omnem posteritatem laudem consecuti sunt vindices illi ut accerimi, sic iustissimi. Idem ne Frischlini eveniret Hebraeidi, saepius mecum perpendenti, quae via ineunda esset, ut opus, quod Authoris manu, litera non admodum legibili, conscriptum, multisque lituris inductum erat, in mundum redigeretur, rem tandem cum Vlrico Bollingero illustris Scholae Bebenhusanae Rectore contuli, qui hortatu meo opus hoc alacriter agressus est, nec describendo destitit, donec ad umbilicum perduxit, sublatis undequaque mendis, et lacunis expletis. Id quanto labore perfecerit, ego testari possum, qui …saepius in manus sumpsi, et deprehendi quanta difficultate legi potuerit: ac mihi astipulabuntur omnes, quibus manus Frischlini nota fuit. Postquam Bollingerus opus exegit, mihique remisit, denuo perlegendum esse existimavi, animadversurus num quid inesset, quod cuiusquam famam, et existimationem arrodere posset: ut si posset citra bonorum virorum offensionem in publicum emitti, de edendo tanto securiores essemus. In qua relectione cum nihil compererim quantum ego quidem deprehendere potui, quod non aequo, et candido Lectori gratum esse queat, et acceptum: non amplius differendum esse negotium ratus sum, sed in eo strenue elaborandum esse duxi, ut opus quam primum Typographo transmitteretur. Quo vero melius Lectori constaret de methodo, qua Author in efformandis his-ce ad imitationem Virgilii libris Hebraeidos usus est, monitu meo Bollingerus subsequentem praefationem adornavit, in qua Lectorem de structura totius operis fideliter et abunde erundivit: