Latin
front.1.6 to front.1.8
Nikodemus Frischlin, Hebraeis front.1.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Volebat enim Celsitudo illius pro singulari sua pietate, sapientia, et eruditione, qua pollebat, historiam Regum Hebraeorum aliquo illustri carmine tractatam, et exornatam videre. Quod sane prudens consilium fuit, quo princeps literatissimus Christianis scholis optime consultum voluit, in quibus sacra longe maiore cum fructu, et emolumento leguntur, quam profana Ethnicorum Poetarum figmenta. Nam praeterquam quod fides historica in libris his-ce omnemdubitationem excludit, quae a profanis historiisnon omnino abesse potest: sunt certe in sacra historia pietatis, et omnium virtutum exempla multo illustriora, quam in aliis rerum gestarum scriptoribus. Et sicut praemia vituti proposita: ita et poenae atroces atrocitati delictorum nusquam alibi magis, quam in sacris istis annalibus conspiciuntur. Commodum vero accidit laudatissimum Principem in Vatem egregium incidisse, qui Celsitudinis ipsius desiderio piissimo examussim satisfacere, omnium optime potuit: atque utinam Deus vitam utrique tantisper prorogasset, ut ambo editionem huius operis oculis suis contemplari, et semet ipsos oblectare potuissent. Sed quia divinae ipsius voluntati, aliter de rebus nostris disponenti, sic visum fuit, aequo animo feramus id, quod in hac miseriarum valle amplius immutari non potest, et contenti simus doctissimishis-ce reliquiis, quae ita comparatae sunt, ut merito eas gratis animis excipere debeamus. Ego certe mihi gratulor, et magnae felicitatis loco pono, ut quemadmodum celsitudo tua Dominus Parens Frischlino huius praeclari operis primus author extitit: ita mihi obtigisse occasionem hanc minime aspernandam offerendi hos libros Hebraeidos celsitudo tua quae me ab aliquot nunc annis eo clementiae favore prosecuta est, ut iam pridem cogitarim, qua nam ratione celsitudini tuae debitam animi gratitudinem declarare possem. Hoc cum dedicatione horum librorum me praestaturumomnino confiderem, eos celsitudini tuaein testimonium meae erga illam humilime reverentiae offerre placuit: cum sciam celsitudinem tuam studiis poeticis quam plurimum delectari, et sicubi a gravioribus negotiis oppressa recumbit, ex iis semet ipsam quodam modo reficere, et confirmare. Id quod celsitudini tuae editione Psalterii vario Carminis genere redditi (cuius Bollingerus in versibus supra commemoratis …meminisse voluit) palam testamentum fecit: cuius exemplar cum ex celsitudinis tuae munificentia, et liberalitate Cassellis ad me transmissum acceperim, me eidem ad …aliquod, maxime in eodem argumenti genere obligatum esse ipsa naturalis aequitas postulare videtur: a cuius obligationis nexu me exhibitione horum librorum nonnihil liberare volui: quos ut celsitudo tua laeto, et sereno vultu accipiat, et me, meumque Bollingerum sibi clementercommendatos habeat etiam, atque etiam oro.