# Hebraeis front.2.1.12-13

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, front.2.1.12 to front.2.1.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.2.1.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.2.1.12

Accedo ad tertiam vitutem huius Poematis quae in Elocutione consistit, qua in parte hanc operam dedit auctor ut imprimis nativam rerum mentem explicaret, verbis propriis et perspicuis, praesertim in Narrationibus. Deinde, ubi opus erat grandiore utitur genere dicendi, et metaphoras adhibet poeticas, sed nihil affectantes nihil innovantes, verbis recte cohaerentibus,et phrasi elegantissima quod ipse auctor alicubi de septimo libro Hebraeidos affirmat, se istuc congessisse omnem thesaurum latinitatis, per annos viginitiquinque comparatum. Sunt hic descriptiones personarum, locorum, temporum: sunt comparationes et similitudines: sunt doctrinae et sententiae morales: sunt epitheta appositissima: sunt ingeniosa et absoluta cetera omnia. Habes insuper hoc in opere continuam quingentorum annorum historiam sacram, quam regum libri quatuor, et uterque Paralipomenon complectuntur, insertis Psalmis et Propheticis vaticiniis, quae omnia pulcherrimis ornamentis poeticis illuminantur, adeo ut mihi persuadeam, eiusmodi poema ecclesiasticum, ab eo tempore quo donum linguarum cessavit, in manus hominum non venisse. Quare me quidem operae non pinguit, in his libris emaculandis insumptae, quam tamen non sine labore mihi constitisse, Lectori paulo altius repetam, quem rogatum cupio, ut animum reficere velit. Antequam primam manum aponerem, necessitas postulabat, semel atque iterum revolvere et relegere omnes libros, idque propter asteriscos et obeliscos, quibus omnia satis confuse ipsius Frischlini manu exarata fuerant, intricatissimis litteris, quod virisdoctis familiare est qui … quam … haberi malunt. Interea non minore diligentia ipsa folia numeranda, et spatia singula accurate inspicienda fuerunt, ne quis defectus obrepat, nobis labore describendorum versuum ocupatis, ubi in ceteris quidem nihil deprehendi, sed in medio libro quinto, auctor monuerat (praefixo signo *) duos Psalmos inserendos, quos suo loco collocavi,stilo ad imitationem Poetae composito, addito tamen ad marginem nomine meo, ut ne sic quidem habeat Lector, quod desiderare possit.

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
