Latin
front.2.1.3 to front.2.1.5
Nikodemus Frischlin, Hebraeis front.2.1.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero ad dispositionem, textum quidem biblicum sic tractat Frischlinus, ut totam historiam quatuor librorum de Regibus Iudae et Israelis, omnibus patribus integram describat, suis pariter in locis insertis illis, quae in duobus libris Paralipomenon habentur: sed methodo Virgilianae perquam artificiosae, ubique insistit, quod equidem multis verbis in apertum producerem, nisi metuerem molestum id esse auribus tuis, Lector aequissime, quamobrem persingulos libros, summam rei, paucis ostendam. Sicut Virgilius non incohat suam Narrationem ab excidio Troiano, et Aeneae exsilio, sed a naufragio Siculo, quo ille vi tempestatis fuit reiectus in Africam ad Didonem: ita Frischlinus non a Samuelis historia, quam in librum septimum reservavit, neque a Saulo de quo libro secundo, neque a Davidae fuga, quae libro tertio tractatur: sed ab hospitio Achidis, quod barbarus illeDavidae exsuli concessit, suam telam orditur: et sicut ibi narratur Sichaei interitus a Pygmalione occisi, quae caedes occasio fuit transmigrationis, quam Dido relicta Tyro in Africam suscepit: ita hic libro primo, narratur tragicus exitusSauli, quae res Davidae occasionem praebuit, Siclagium deserere, in redire patriam, et in urbe Hebrone novi regni auspicium facere. Deducitur hic liber primus per quatuor et decem capita, facto initio a vicesimo septimo capite libri primi Samuelis, usque ad caput decimum libri secundi. Hic etiam bona pars Psalmi centesimiquinti inseritur, nec non catalogus sociorum Davidae, conscriptus e vigesimo tertio capite libri secundi Samuelis ad imitationem Virgilii, de Turni Ducibus, libro septimo Aeneidos. Eodem modo apud Virgilium in convivio Didonis, verba facit Aeneas de excidio Troiano, de interitu Priami, de suo exsilio,tum de variis periculis et calamitatibus, toto libro secundo et tertio: Sic Davides libro secundo in convivio regio introducitur, qui personam dicentis suscipit, et exponit Mephibosae filio Ionathae (ut Menelaus Homericus Telemacho, de patreVlysse) initia regni Iudaici, ad cuius gubernationem Saulus asinas quaeritans quaeritans vocatur, et deinde occasio Agago, genteque Amalechitica prorsus extincta, palmam refert ab hostibus: Haec omnia deducit Davides pernovem capita, ab octavo usque ad decimum septimum libri primi Samuelis. Libro tertio Davides in medium profert bellum Palaestinum, et suum cum Golia Philistaeo duellum, quibus injurias et persecutiones addit a Saulo illatas: et hic passim decantantur Psalmi tempore illo calamitoso scripti, ut sunt, quinquagesimus secundus, quinquagesimus quartus, quinquagesimus sextus, sexagesimus tertius et cetera Continuatur hic liber per decem capita biblica, usque ad caput vigesimumseptimum libri primi Samuelis, ubi Davides dicendi finem facit.