Latin
front.2.1.9 to front.2.1.11
Nikodemus Frischlin, Hebraeis front.2.1.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Non inepte comparatur libro septimo Aeneidos, ubi repudiato Turno, profugus Aeneas in regni Latini societatem recipitur, quae res occasionem dedit maximis bellis: ita hic Ierobeas filius Nebathi, olim servus, contra Rechabeam, a quo decem tribus defecerant, rebus Israelticis praeficitur, unde successores distracti regni, perpetuis armis inter se pugnaverunt. Liber Nonus Hebraeidos, cum praecedente cohaeret, a vigesimo primi Regum, usque ad sextum libri secundi pertextitur, ubi rursus e Paralipomenis, quae huc pertinebant immescentur. Hic enim Reges utriusque dicionis, Iosapha, Achabus cum uxore Isabella, item Ahasias et Ioras versibus illustrantur: Affinis est hic liber septimo et octavo Aeneidos: ibi Amata, hic Isabella turbas excitat, ibi Aeneas ab Evandro hic Achabus ab Iosapha auxilia impetrat. Decimus iterum liber, a sexto usque ad decimumquintum libri secundi Regum est expressus, multa tamen e Paralipomenis desumit, quae ad eas historias requiruntur: hic enim quaedam Elisae miracula, et stirpis Achabicae internecio, saevo et festino gladioper Iehum confecta habetur, postae qui huic succeserunt, Ioacha ,Ioras, etIerobeas suo loco ponuntur. Item Hierosolymitani gubernatores, Ioras, Ahasias, Ioas et Amasias versibus mandantur. Convenit cum librodecimo Aeneidos, in quo magni Rutulorum acervi, Aeneia dextra iugulantur, hic duo Reges, cum Regina et omnes Belicolae Sacerdotes mactantur. At vero libro undecimo res gestae, Asariae, Iothae, Achae, et Ezechiae Regum Iudae: nec non Ierobeae, Sachariae, Sallumi, Menoemi, Pecajae utriusque, et Hosaeae, Regum Israelis inveniuntur, depromptae e secundo libro Regum, et Paralipomenon, ubi ista omnia copiosius leguntur. Usque ad vigesimum primum caput libri secundi Regum pertingit hic liber, et potest conferi cum undecimo Aeneidos, ut Venulus et Drances ibi coram Rege Latino, suadent societatem et con foederationem cum Aeneas; ita contrario modo Thartanet Rabsacis, legati Assyrii hoc in loco, Regem Ezechiam ad deditionem hortantur. Denique liber duodecimus reliqua quinque capita libri secundi Regum absolvit, et multas conciones, e vaticiniis Ieremiae, vicesimi secundi, sexti et septimi, tricesimiquarti, sexti,septimi, et octavi, item quinquagesimi secundi capitis accersit: commemorat Imperium Manassis,Ammonis, Iosiae, Ioachae, Ioachimi, Iechaniae et Sedechiae, adeoque omnium Regum, qui usque ad eversum regum excidiumque urbis Hierosolymae, sibi successerunt. Quadrat autem hic liber ad duodecimum Aeneidos, ubi sagitta vulneratur Aeneas, etTurnus pactum foedus rumpit, Ardea in ignes considit:hic vero Iosias iaculo figitur, Sedechias periurium committit, et magnifica illa Hierosolyma ferro et flamma vastatur. Hoc tamen incendium ad imitationem conflagratae Troiae libro secundo Aeneidos, auctor scripsisse videtur. Haec series, hic ordo duodecim librorum Hebraeidos compositionem Virgilianam luculenter prodit, quod magis evidens est, si quis observet Maronem singulos fere libros Aeneidos, alicuius, herois aut Tyranni morte claudere, Frischlinum similiter aliquo casu tragico his libris finem imponere.