# Hebraeis front.2.2

Nikodemus Frischlin, Hebraeis, VLRICVS BOLLINGERUS Lectori aequo, et benevolo, salutem dicit. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/hebraeis/front.2.2

Quod si tamen viri boni hoc meum studium commendabunt, non tam mihi, quam dignissimo Domino Cancellario Aichmanno, gratiam habere meminerint, cuius felici auspicio haec sancta Hebraeis e tenebris emersit: quod certe aequissimum erat, ut qui nobis alter Virgilius, suum etiam Tuccam et Varum inveniret, qui hoc carmen ab interitu vindicarent. Qua in re Magnificus Dominus Aichmannus sacrae Poeticae Studiosos omnes sibi devinxit, aeternam famam meruit, et divini nominis gloriam promovit. DEVS optimus maximus hunc Rei publicae litterariae et politicae vindicem, in plurimos annos, salvum et superstitem nobis esse velit. Dixi. E Schola illustri Bebenhusana Wirtenbergica Anno post natum Christum .

---

Nikodemus Frischlin, Hebraeis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhebraeis_1.xml.
