# ´Helvetiogermani 2.2.2

Nikodemus Frischlin, ´Helvetiogermani, ACTUS II., ACTUS II. Scena II.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikodemus-frischlin/helvetiogermani/2.2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikodemus-frischlin/helvetiogermani/2.2.2

AD te imus Caesar.
CAE. quae res est? quid vultis Helvetii?
DI. Si pacem iam populus Romanus faciat cum Helvetiis,
In eam partem ituri sunt, atque ibi futuri, ubi tu eos
Constitueris Caesar, et esse volueris: Sin persequi
Bello perseverabis Caesar, reminiscere pristinae
Virtutis Helvetiorum, et veteris simul incommodi
Populi Romani.
CAE. video, quo tendat haec oratio.
DI. Quid subito ac improviso unum pagum adortus es: cum ii
Qui flumen transiverant, suis auxilium ferre non
Possent, ne ob eam rem, aut virtuti tuae magnopere tribue,
Aut nos despice: Ita enim omnes nos Helvetii; qui nunc sumus,
A patribus maioribusque nostris didicimus, magis
Ut virtute, quam dolo contendamus. Proin, mi homo,
Noli fors committere, ut istic locus, ubi consistimus,
Ex tua calamitate, et internecione exercitus,
Nomen capiat, aut memoriam prodat.
CAE. Eo minus mihi
Additur dubitationis, o Helvetii; quod haec,
Quae commemorastis, memoria teneo: atque hoc gravius fero,
Quo minus merito populi Romani evenisse haec scio.
Nam si iniurie alicuius sibi fuisset conscius,
Non difficile ei cavere fuisset: sed eo tum fuit
Deceptus populus, quod neque commissum a se animadverteret,
Cur timeret: nec sine causa aliquid sibi ab Helvetiis
Metuendum putaret. Quod si veteris contumeliae
Oblivisci vellem, num etiam memoriam recentium
Possim iniuriarum deponere: quod me invito huc iter
Per provinciam, per vim temptastis: Item quod Aeduos,
Quod socios, quod Allobroges vexastis? Nam quod perfidi
Vestra tam insolenter gloriamini victoria:
Quodque tam diu istas vos tulisse impune iniurias
Admiramini, eodem pertinet. Consueverunt enim
Dii immortales, quo gravius homines e praecoce
Commutatione rerum doleant, quos pro flagitio
Ulcisci volunt, secundiores his plerunque res,
Et diuturniorem impunitatem aeque concedere.
Quae cum ita sint, tamen, si dentur a vobis mihi obsides,
Ut, quae pollicemini, facturos vos intelligam:
Et si etiam Aeduis, de iniuriis, quas ipsis et sociis
Intulistis; item si Allobrogibus satisfaciatis: age
Pacem, quam petitis, vobiscum facturus sum, Helvetii:
DI. Nos Helvetii a maioribus nostris, ita hic sumus
Instituti, ut obsides accipere ab aliis, non dare
Consueverimus. Eius rei populus Romanus restis est.
Abeo.
CAE. I, quo lubet. Tu Procili, Divitiacum mihi,
Et Liscum, Aeduorum principes, cum reliquis convoca:
Tu Labiene, quas in partes hostis iter faciat, vide.

---

Nikodemus Frischlin, ´Helvetiogermani. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/frischlinhelvetiogermani_1.xml.
