Latin
1.2.1 to 1.2.3
Nikola Modruški, De consolatione liber 1.2.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nulla autem saeuior animi pestis est quam aegritudo, sacra Scriptura attestante quae ait: Sicut tinea uestimento et uermis ligno, ita tristitia uiri nocet cordi . Constat enim humana uita in motione quadam quae a corde in cetera membra diffunditur. Atque hanc commotionem non quantamcumque esse decet, uerum certa quadam moderatione praefinitam, ultra quam si progrediatur, perturbabit, immo nonnumquam et exterminabit mortalium uitam. Docuimus autem alibi singulis passionibus animi corda humana amplius solito exagitari; uerum non omnis immodica exagitatio nocet cordi, quoniam illae passiones, quae concitant appetitum ad prosequendum comprehendendumque quippiam quod conueniat, si non omnino uehementius concutiant, obesse nequeunt. Quae etsi aliquando obsunt, ut Philoni Lacedaemonio, Chiloni philosopho aut Sophocli tragoedo et aliis nonnullis, quos legimus inmodica laetitia exstinctos, non tamen obsunt ratione subiectae materiae, quam repraesentant, quippe quae maxime congruit, immo quodam pabulum ac fomentum est humanae uitae, uerum nocet ratione uehementioris commotionis, aut nimiae dilatationis, propter quam ille uitalis igniculus, qui in corde tenebatur inclusus, euanescat. Siquidem cum cor nimia laetitia iusto se amplius expandit, foliolum illud, quod aditu cordis uitalem claudebat flammam, iusta respirationis uicissitudine temperans resolutas offendens parietes, quibus inniti consueuerat, patens hostibulum dimittere cogitur; itaque spiritus ille igneus claustris lassatis erumpit sedesque antiquas relinquit, quocum homo ipsam pariter animam exhalat. Passiones uero, quae appetitum in fugam uertunt et eum in se ipsum contrahere cogunt, ueluti res obscena uisum, non tantum nocent ratione motus, sed etiam ipsius pestiferi cibi administratione. Illud enim animo nostro res tristes illatae faciunt, quod corpori exhibitum uirus; ex quo liquet, cum nulla aliarum passionum ita infesta face animum impetat, nec ullam aliam esse quae cor hominis deterius exedat. Quippe quae appetitum impedit ne se extra diffundat, necesse est cor uiribus destituatur nec ceteris membris debitum possit praestare officium. Anima quippe grauiori occupata cura nequit coquendis dirigendisque alimentis uacare nec sanitati necessitatique consulere corporis. Itaque exsiccatur ac gelu constringitur humorque eius generis, quem Graeci melancholiam appellant, incrementum capit ac inualescit uehementius; et quoniam siccus quodammodo ac gelidus est, itinera spirituum uitalium occupat, nec foueri membra permittit, atque ita nutrimento subtracto uirere uigereque desinunt et in dies extenuantur magis ac usque ad exinanitionem consumuntur. Hoc est quod Ouidius scribens ex Ponto amico suo Flacco queritur: