# De consolatione liber 1.2.4-15

Nikola Modruški, De consolatione liber, 1.2.4 to 1.2.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.2.4

Longus enim curis uitiatum corpus amaris Non patitur uires languor habere suas. Et postquam enumerauit incommoda, quae ob aegritudinem uel maerorem patiebatur, nec iam posse cibum ullum capere nec somnum, intulit: Vix igitur posses uisos agnoscere uultus, Quoque ierit, quaeras, qui fuit ante color. Paruus in exiles sucus mihi peruenit artus, Membraque sunt cera pallidiora noua. Nec huius mali causam dicit esse immodicum cibum, aut uinum uel ueneris usum, quippe quorum et copiam et appetitum iam olim amiserat; sed ait: Vnda locusque nocent, et causa ualentior istis, Anxietas animi, quae mihi semper adest. Proinde tali morbo laborantibus suadent medici somnum, uinum, balnea calida ceteraque eiusmodi quae humectare irrigareque corpus iuuant ac natiuum confirmant calorem. Quorum opem haud mediocrem et Augustinus nono Confessionum libro se sensisse fatetur. Et aegritudo ita corpus cruciat ut dictum est.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
