Latin
Liber I, I 3 Quibus incommodis aegritudo afficiat animum
Nikola Modruški, De consolatione liber 1.3-4
Unproofread scanNot analysed yet
Simili ratione non ab re Niobem Medeam et Hecubam aliosque furore correptos ob maeroris acerbitatem poetae scripserunt; etenim aegritudo uehementior cerebrum exsiccat et consumit ac spiritus illos animales enecat, qui imagines rerum a sensibus ad fantasiam adferunt. Succidit quippe eis neruos, dum florem sanguinis, quo uehuntur, siccibunda depascit. Nonnullos praeterea cura intestina apprehensos extemplo enecat, ut de Periandro Arcadiae tyranno perhibent, qui ob necem filii Corcyrenses ulcisci cupiens, liberos eorum ad Alyattem abscidendos misit, sed hos Samii seruauerunt. Qua re audita Periander dolore exstinctus est. Ex his iam constare potest quo modo quaue de causa nimia aegritudo uires animi et debilitet et grauet. Porro cur philosophari maerentes non ualeant, causa impromtu est: quamuis enim diuersae sunt uires animae, radix tamen eius substantiae simplex ac penitus una, quamobrem nemo simul animum nisi ad unum opus intendere potest, quod dum exsequitur, alia negligat necesse est, pectora nostra duas non admittentia curas,