Latin
Liber I, I 3 Quibus incommodis aegritudo afficiat animum
Nikola Modruški, De consolatione liber 1.3-7
Unproofread scanNot analysed yet
Atque ita et ratione et experimento seu testimonio doctissimi uiri liquet aegrotum animum ad speculandum minime esse idoneum, quamuis hoc ipsum et aliter confirmare poteramus: sed in re aperta sine uitio immorari non potest. Nos quoque forsan altius in arcem huius rei inuecti sumus quam praesens ratio postulabat, ut iocunda magis quam apta uideantur. Ad alia ergo, quae magis ad nostrum propositum spectant, ueniamus, et quo discrimine ista aegritudo mortalium pectora perturbet, consideremus.