# De consolatione liber 1.3

Nikola Modruški, De consolatione liber, Liber I, I 3 Quibus incommodis aegritudo afficiat animum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.3

Porro animum debilitat, grauat, et facultatem adimit philosophandi. Siquidem contristati nullam rem exacte curare ualemus, quoniam (ut in communi est prouerbio) delectatio perficit opus; unde et Ouidius ait: Carmina proueniunt animo deducta sereno. Tristitia autem, non iniuria, dicitur aggrauare animum, utpote quae uires eius ligat. Contudit enim ingenium (ut ait idem poeta) patientia longa malorum, et pars antiqui longa uigoris abest. Cohartatur namque uoluntas in malis nec se explicare ualet; ac maxime cum spem euadendi amisit, et tamen inter angustias deprehensa, quoad potest, reluctatur; ac ueluti de uentis illis scribit Vergilius: Circum claustra fremit, et modo hac modo illac erumpere conatur.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
