Latin
Liber I, I 4 Qui facilius et qui minus facile consolationem admittunt
Nikola Modruški, De consolatione liber 1.4-3
Unproofread scanNot analysed yet
Insuper, quod mirabilius est, nonnumquam illi, qui semper cunctis in rebus secunda fortuna usi sunt, et quibus uniuersa ex uoto successerunt, ita unico uel rerum uel honoris casu franguntur ut frustra illis queuis solacia adhibeas; quo fit ut quadam tristitia et desperatione conficiantur consumanturque. Id autem ipsis ea ratione contingit quod nimium sibi uel tribuunt uel indulgent. Quoniam, ut praeclare ait Boethius: felicissimi cuiusque delicatissimus est sensus et, nisi ad nutum cuncta suppetant, omnis aduersitatis insolens minimis quibusque prosternitur. Viri quoque irreligiosi et qui de prouidentia iustitiaque Dei non recte sentiunt et truces nimium ac melancholici solacium accipere nesciunt, quoniam illi quidem iniuste se afflictos putant et non debita pati, ab his uero affectio contraria omne abigit solacium. At uero homines pii et Deum metuentes, quoniam ea, quibus premuntur omnipotentis iudicio destinata recte arbitrantur, ut Iob, Thobias, et alii sanctorum plerique aequo animo ferunt et consolationem lubentes amplectuntur. Similiter et illi facile maerorem reiciunt, quos natura ipsa finxit hilariores, ut sanguineos aut liberales aut humanarum rerum contemptores, quorum postremi maxime ualent et ad se et ad alios consolandos. Quod quidem probat caput illius epistulae, quam Cicero ad L. Lucceium scribit: Quamquam ipsa consolatio litterarum tuarum gratissima est, declarat enim sumam beniuolentiam coniunctam pari prudentia, tamen illum fructum ex his litteris uel maximum coepi quod te praeclare res humanas contemnentem et optime contra fortunam paratum cognoui; quam quidem laudem sapientiae tuae statuo esse maximam, nec aliunde pendere nec extrinsecus aut bene aut male uiuendi suspensas habere rationes. Ille autem pendere extrinsecus merito dicitur, cui spes non est in se ipso reposita, quin potius in externis bonis, quarum iacturam si fecerit, se periisse funditus arbitratur ac per hoc nisi restitutis bonis solacium admittit nullum; porro qui de se ipso bene sperat, floccipendit cetera uniuersa.