# De consolatione liber 1.6.3-6

Nikola Modruški, De consolatione liber, 1.6.3 to 1.6.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.6.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.6.3

Quod si dicas "Huic sapientia et rerum ingens scientia erat!" et tu, inquam, sapiens eris si ad naturam uixeris, non ad opinionem; nam neque illi de facultatibus fortunae amplius erat quam tibi; diues tamen erat, quia ei, quod habebat, erat satis. Idem, si cito cupis ditari, tibi faciendum est; mox enim ditaberis si cupiditati detraxeris et pecuniis adiicere non curaueris. His igitur atque eiusmodi suasionibus hi inducendi sunt ut uel fortunas omnes contemnant uel, si id facere nequeunt, fiduciam sui non amittant; quia, ut dicitur, caput facile inueniet pileum; unde habuisti, quae perdidisti, inde et, quae non habes, consequi poteris. Sic illi, qui dolebat uxorem bonam amississe, dictum est: Bono animo esto; aut enim bonam inuenisti, aut fecisti; si fecisti, et aliam facies; periit enim opus, non magister; sin inuenisti, quaere et inuenies. Et hac ratione istos consolabimur de quorum numero senes diximus primos.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
