# De consolatione liber 1.6

Nikola Modruški, De consolatione liber, Liber I, I 6 Antidotum senum et pusillanimorum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/1.6

Sed de his uiris praestantibus hactenus; ad eos ueniamus quibus minus et spei est et uirtutis, cum quibus multo plus operis difficultatisque superest oratori, atque illud praecipue curandum quo eos bene de se sperare inducat ostendatque in eis siquid poterit tale esse, quo freti miseri esse non poterunt, ueluti sapientiam, artem, scientiam, disciplinam, ualitudinem, robur, ingenium, sollertiam, probitatem, et cetera id genus; quo pacto Cicero Lentulum submonuit: "Tuae", inquit, "sapientiae magnitudinisque animi est omnem amplitudinem et dignitatem tuam in uirtute atque in rebus gestis tuis atque in tua grauitate positam existimare." Et recte sane; quicumque enim aliter agit, id agit ne umquam quietus esse possit, nec ullis iocundis fruatur diebus uniuersamque uitam suam sollicitam transigat ac miseram; quippe cuius uota et desideria ab extra pendere incipiunt, mox fortunae praebet dominae uenale caput, illi se subicit, illius destinat seruituti, quae quoniam uaria et instabilis est, uarios ac instabiles famulos suos reddat necesse est, et semper eos cupiditate futurorum bonorum anhelantes efficiat, amore praesentium anxios, praeteritorum aut ademptorum iactura tristes ac luctuosos. Quomodo igitur non hic iure ac merito inops et miser, immo miserrimus sit censendus in tanta animi inopia et fluctuatione positus tametsi Attali aut Croesi thesauros possideat? Aut quis hunc probum uel bonum dixerit, cui nullum scelus adeo exsecrandum detestandumque est, quod non leue putet et factu facile, dummodo, quod cupit, uel retineat uel adipiscatur? Nonne istorum illa uox est: Crescant diuitiae" et "crescant quocumque modo; quid enim saluis infamia nummis? Et rursum: Decernat quodcumque uolet de corpore nostro Isis et irato feriat mea lumina sistro, Dummodo uel caecus teneam, quos abnego, nummos. Et pthisis et uomice putres et dimidium crus.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
