Latin
1.8.15 to 1.8.16
Nikola Modruški, De consolatione liber 1.8.15-16
Unproofread scanNot analysed yet
Hic illius sapientissimae Demetrii sententiae ueritatem intueri licet, qua dicere assolebat "Iratum procul dubio illi deum esse, ne dubita, cui uniuersa ex uoto fluxerunt." Deus quidem bonos (ut egregie etiam sentit Seneca) probat, illisque fortunam, qua eos exerceat, assignat, at imbecilles et effeminatos respuit, nec dignos ducit a quibus fortuna aliquando uincatur. Hanc sententiam primus Plato posuit, quam cum apud eum legisset Callimachus adeo pudore simul et dolore accensus est, quod ei nihil aduersi accidisset, ut se e muro in mare praecipitem daret. Furorem non laudo, laudo tamen singularem uirtutis aemulationem. Demum his eisdem de quibus loquebamur, si res postulabit, spem sumendae uindictae iniciemus de his, a quibus iniuriam acceperunt, quandoquidem ob fastum animi ingenio illorum apprime congruat ipsosque summopere delectet. Extremi uero uidelicet melancholici et natura truces aut duriores uariarum uoluptatum pollicitatione oblectationeque demulcendi sunt et aliis iocundioribus cogitationibus releuandi. De quibus omnibus et aliis plerisque, cum ad medelas aegritudinis ueniemus, latius disputabimus; nunc ista congrua singulis generibus sigillatim assignasse sufficiat.