Latin
1.9.5 to 1.9.13
Nikola Modruški, De consolatione liber 1.9.5-13
Unproofread scanNot analysed yet
Et ad L. Fabium: Etsi egomet, qui te consolari cupio, consolandus ipse sum, propterea quod nullam rem grauius tam diu tuli quam incommodum tuum, tamen te magnopere non hortor solum sed etiam pro amore nostro rogo atque oro, te colligas uirumque praebeas unde liquet quam uerum sese ei probet amicum, et quod declarat incommoda eius aegro ferre animo, et quod illum se amare persuadet et de eius languore doloreque esse sollicitum cupereque ipsum, quod unice precatur, tranquilliore esse animo. Hinc et Anna apud Maronem in consolanda Didone sumpsit exordium: "O luce magis dilecta sorori, solane perpetua maerens carpere iuuenta." Hoc ipsum et Hieronymus Theodoram consolando in principio sermonis sui significare curauit: Lugubri nuntio consternatus super sancti ac uenerabilis mihi dormitione Lucinii uix breuem epistulam dictare potui, non quo eius uicem doleam, quem scio ad meliora transisse dicente Moyse transiens uidebo uisionem hanc magnam. Sed quo torqueor desiderio non meruisse eius uiri uidere faciem, quem in breui tempore huc uenturum esse credebam. Multa et alia apud alios doctos uiros ex hoc genere passim reperies. Sed de his ista sufficiant.