Latin
SECVNDVS LIBER, II 11 De bono mortis
Nikola Modruški, De consolatione liber 2.11
Unproofread scanNot analysed yet
Et recte sane, quandoquidem Ciceronis testimonio uirtus a uiro appellata est, uirtutum autem praecipua et uiro maxime propria fortitudo, cuius munera duo sunt maxima: doloris mortisque contemptio; his qui uti negligit dum usus uenit, procul dubio non potest nec nomen recte uiri retinere. Hac ipsa ratione et paupertatis omniumque aliarum miseriarum ac infortuniorum tolerantiam bonam esse poteris persuadere, quae nunc studio breuitatis omittere cogimur, maxime cum ista ingeniis uel leuiter eruditis inuentu difficilia esse non possunt, multosque futuros non dubitamus qui et talia qualia nos et longe aptiora post hanc nostram tenuem admonitionem ualebunt excogitare. Proinde huic quinto loco hic finem imponamus.