Latin
2.13.7 to 2.13.16
Nikola Modruški, De consolatione liber 2.13.7-16
Unproofread scanNot analysed yet
Quae mala patiuntur nauigando, quae terrena itinera gradientes? Quis ambulat ubique non inopinatis subiacens casibus? De foro quidam rediens domum sanis pedibus suis cecidit, pedem fregit, et ex illo uulnere hanc uitam finiuit. Quid uidetur sedente securius; et tamen de sella in qua sedebat Eli sacerdos cecidit et mortuus est. Agricolae, immo uero omnes homines, quot et quantos a caelo et terra uel a perniciosis animalibus causis metuunt agrorum fructibus? Solent tamen de frumentis tandem collectis et reconditis esse securi; sed quibusdam, quod nouimus, prouentum optimum fluuius improuisus fugientibus hominibus de horreis eiecit atque abstulit. Contra milleformes daemonum incursus quis innocentia sua fidit; quandoquidem ne quis fideret etiam paruulos baptizatos, quibus certe nihil est innocentius, aliquando sic uexant ut in eis maxime Deo ita sinente monstratur huius uitae flenda calamitas et alterius desideranda felicitas. Iam uero de ipso corpore tot existunt morborum mala ut nec libris medicorum cuncta comprehensa sint, in quorum pluribus ac paene omnibus ipsa etiam argumenta et medicamenta tormenta sunt, ut homines a malis poenarum eruantur auxilio. Nonne ad hoc producit sitientes homines ardor immanis ut urinam quoque humanam uel etiam suam biberent, nonne ad hoc fames ut a carnibus hominum se abstinere non possent, nec inuentos homines mortuos, sed propter hoc a se occisos, nec quoslibet alienos, uerum etiam filios matres incredibili crudelitate, quam rabida esuries faciebat, absumerent. Multa quoque et alia, quae referre longum esset, de hac ratione praeclare eo in libro disputat, fortasse non segnius quam ille Cyrenaicus Hegesias, quem tradunt ita strenue in hanc partem quodam in libro suo disseruisse ut multos ad mortem sibi ipsis consistendam prouocasset, idcirco a Ptolomaeo ne is legeretur liber, edicto sublatus est.