# De consolatione liber 2.18

Nikola Modruški, De consolatione liber, SECVNDVS LIBER, II 18 Vnde haberi possint rationes quibus uera bona a falsis discernuntur:. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.18

Haec atque eiusmodi pleraque uiris doctis et in sacris litteris philosophiaque eruditis factu facilia erunt, siquidem hi soli sunt qui et cognoscere et docere queunt quae uera bona sint aut mala. De aliis uero quam uerum illud est poetae: Omnibus in terris quae sunt a Gadibus usque Auroram et Gangem, pauci dignoscere possunt vera bona, atque illis multum diuerse, remota erroris nebula. Quid enim ratione timemus Aut cupimus? Quantum dextro pede concupis ut te conatus non paeniteat uotique peracti? et subiungit: Nocitura toga, nocitura petuntur militia et torrens dicendi copia multis et sua mortifera est facundia, uiribus ille confisus periit admirandisque lacertis, sed plures nimia congesta pecunia cura strangulat

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
