# De consolatione liber 2.2.18-34

Nikola Modruški, De consolatione liber, 2.2.18 to 2.2.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.2.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.2.18

Dum furor in cursu est, currenti cede furori, Difficiles aditus impetus omnis habet; Stultus, ab obliquo qui cum discedere possit, Pugnat in aduersas ire natator aquas. Impatiens animus sic adhuc tractabilis arte Respuit, atque odio uerba monentis habet Aggrediar melius tunc cum sua uulnera tangi Iam sinet et ueris uocibus aptus erit Quis matrem nisi mentis inops in funere nati Flere uetet? Non hoc illa monenda loco est; Cum dederit lacrimas animumque impleuerit aegrum Ille dolor uerbis emoderandus erit. Temporibus medicina ualet, data tempore prosunt Et data non apto tempore uina nocent. Quin etiam accendis uitia irritasque uetando Temporibus si non aggrediare suis. Captandum est ergo consolatori idoneum tempus, quod nobis est necessario prudentiae eius relinquendum.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
