Latin
2.28.59 to 2.28.64
Nikola Modruški, De consolatione liber 2.28.59-64
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo non iure mors dicitur in qua cotidie desinentes morimur, tanto infelicius quanto diutius? Merito enim et uulgus illam crudeliorem diramque magis mortem appellat, quae cruciatu longiori trahitur, contra uero fortunatam et felicem quae breui et facili momento consumitur. Hinc Augustinus ad Macedonum scribens digne commendauit Ciceronis ea de re iudicium dicens: Sanior est Ciceronis sententia ubi ait: haec uita mors est, quam lamentari posset si liberet. Sed si tamen eam mortem appellare non placet, et uitam esse uis, certe uel illud negare non poteris eam fallacem et umbrantem esse innumerisque laqueis praepeditam, quae pro uno gaudio multos sibi dat maerores, pro una uana laetitia innumeras uerasque tristitias, pro fastidiosissima sanitate complures saeuos morbos. Nunc te fortunatum in sublime tollit, tanto quidem altius quanto mox cupit praecipitare grauius; ita pauco interuallo felix fis et infelix; nunc te ridere facit, nunc flere; modo falsa spe erigit, modo certa desperatione prosternit, teque ut ludicrum uersat, nec una hora patitur eodem habitu perseuerare. Ad haec circa te uelut lacessentium canum turbam saeuissimam immittit: hinc famem, inde sitim, illinc algorem, ex alia parte aestum, deinde metum, imbres, tempestates, muscas, culices, pediculos, pulices, pruritum, scabiem, impetiginem, et duas infestissimas dolorum et cupiditatum turmas, quarum nec nomina nec numerum ullus umquam scire potuit. Haec tibi mors omnia adimit, his te liberat malis, et audes demens dicere te magnis bonis ab ea spoliatum? Pro gratiis conuicia in eam uesanus ingeris. Resipisce aliquando et cognosce tuam liberatricem, quae non solum bona tibi non detrahit ulla, sed insuper multis magnisque subducit malis! His igitur et talibus rationibus mortem nihil boni haud parum omnino auferre persuadebimus. Ceterum his damna languoris leuari non possunt; adimit enim sanitatem languor, quam alia ex occasione recte accusare non poteris nisi quod nos in illis calamitatibus, quas modo commemorauimus, diutius retinet, uel quia carnem magis rebellem animo facit, quod nulli bono optandum esse debet, immo praecipue abhominandum. Sic apostolus non in sanitate, sed in infirmitatibus gloriabatur: "Cum enim", inquit, "infirmor, fortior sum." Et Dominus ad eum: "Paule, uirtus in infirmitate perficitur." Quibus rebus languores corporis boni potius comprobantur quam mali ualitudinemque magis homini esse noxiam. Quae etiam si nihil noceret, tamen illud, quod bonitatis habet, naturae est bonum, non hominis, quandoquidem sanitas non facit bonum quenquam. Quamobrem si tibi eam morbus tollit, de tuo bono tollit nihil; tua uero tibi cuncta permanent integra et intacta, nec auferri a quoquam possunt aut labefactari nisi abs te ipso. Nemo autem iuste queritur rerum iacturam alienarum, nec ea bona sua recte appellat, quibus detractis ipsius bonitatis deperit nihil.