Latin
2.35.1 to 2.35.2
Nikola Modruški, De consolatione liber 2.35.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Atque primum de morte: quis est tam perspicaci aut alto ingenio qui metiri queat quanta uel qualia illa bona sint quae martyribus mors ipsa conciliauit? Similiter, quis dicere umquam potuit ad quae bona mors transmittat omnes illos qui pietatem iustitiamque in uita coluerunt? (Nam de impiis et scelerosis loqui uiro bono non expedit, quibus non immerito mors omnia mala affert, quoniam uita nihil promeruit boni, mali autem plurimum coaceruauit.) De morte ergo proborum loquimur, qui tot a morte cumulantur bonis quot teste Scriptura Nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis umquam ascendit. Horum exiguam minimamque partem cum legisset ille Siculus philosophus apud Platonem bonis uiris esse propositam, non est passus diuturniorem mortis moram, sed eam e uestigio ipse inuenire curauit; itaque in ardentis Aetnae specum praeceps prosilit, sed hac imprudenti temeritate perdidit infelix quod capere tam ardenter properabat: non enim per piaculum, sed per pietatem iter ad illa bona patet ipso Platone attestante, qui ait ex hac uita, quam a deo accepimus, nefas esse quenquam iniussum discedere. Praestolanda est igitur illius uoluntas qui nobis uitam dedit et illi reddenda cum iusserit, bonaque accipienda quando ipse concesserit in cuius manu et reposita sunt. Quorum spe bonorum et Socrates laeto animo mortem praestolabatur tamquam insigne et praeclarum aliquod munus. Vnde et illa dignissima, quam apud iudices habuit, legitur oratio: "Magna", inquit, "me tenet spes bene mihi euenire quod mittar ad mortem. Necesse est enim sit alterum de duobus: ut aut sensus omnino omnes mors auferat, aut in alium quendam locum ex his locis migretur. Quamobrem siue sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui nonnumquam etiam sine uisis somniorum placatissimam quietem affert, dii boni, quid lucri est mori, aut qui multi dies reperiri possunt qui tali nocti anteponantur, cui simul futura est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior? Sin uera sunt quae dicuntur migrationem esse mortem in eas oras, quas qui e uita excesserunt incolunt, id multo iam beatius est te, cum ab his, qui se iudicum numero haberi uolunt, euaseris, ad eos uenire qui ueri iudices appellantur, Minoem, Rhadamanthum, Aeacum, Triptolemum, conuenireque eos qui iuste cum fide uixerunt. Haec peregrinatio mediocris urbis uideri potest. Vt uero colloqui cum Orpheo, Musaeo, Homero, Hesiodo liceat, quanti tandem existimatis? Equidem saepe emori, si fieri posset, uellem ut ea, quae dico, mihi liceret inuenire. Quanta delectatione autem afficerer cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquorum circumuentos conuenirem. Tentarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Troiam, et Ulixis Sisyphique prudentiam, nec ob eam rem, cum haec exquirerem sicut hic faciebam, capite damnarer. Nec uos quidem, iudices, hi qui me absoluistis, timueritis: nec umquam enim cuiquam bono mali quicquam euenire potest nec uiuo nec mortuo, nec umquam eius res a diis immortalibus negligentur. Nec mihi ipsi hoc accidit fortuito, nec uero ego his, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quid succenseam nisi quod mihi nocere se crediderunt. Et haec quidem hoc modo mihi nihil aliud melius existimo."