# De consolatione liber 2.38.1-6

Nikola Modruški, De consolatione liber, 2.38.1 to 2.38.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.38.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.38.1

Restat igitur nunc septimus et ultimus locus quo aduersitates casusque omnes doceri poterunt esse boni, qui locus a contrario accipitur, hoc est ut, quem casum bonum esse persuadere uolumus, eius contrarium malum esse ostendamus. Atque hic locus uniuersaliter in omnibus rerum detrimentis oportunissime adhiberi potest. Vt si mortem uoluerimus persuadere malam non esse, explicemus uitae aerumnas, afflictiones, sollicitudines, labores, et alias miserias uniuersas, sicuti Augustinus egregie fecit secundo et uigesimo libro eorum, quos de ciuitate Dei conscripsit, ubi ita ait: In hac uita quam nouimus, in qua adhuc sumus, cuius temptationes, immo quam totam temptationem, quam diu in ea sumus, quantum libet proficiamus, perpeti non desinimus, quae sint iudicia Dei circa genus humanum, quis poterit explicare? Nam quod ad primam originem pertinet omnem mortalium propaginem fuisse damnatam haec ipsa uita, si uita dicenda est tot et tantis malis plena, testatur. Quid enim aliud indicat horrenda quaedam profunditas ignorantiae, ex qua omnis error existit, qui omnes filios Adam tenebroso quodam sinu suscepit, ut homo ab illo liberari sine labore et dolore timere non possit. Quantus est metus, quanta calamitas ab orbitatibus atque luctu, a damnis et damnationibus et deceptionibus et mendaciis hominum, a suspicionibus falsis, ab omnibus uiolentis facinoribus et sceleribus alienis, quandoquidem ab eis et damnatio et captiuitas et uincula et carceres et exilia et cruciatus et amputatio membrorum et priuatio sensuum et oppressio corporis ad obscenam libidinem opprimentis explendam et alia multa horrenda saepe contingunt. Quid ab innumeris casibus, qui forinsecus corpori formidantur aestibus et frigoribus, tempestatibus et imbribus, coruscatione tonitruum, grandine, fulmine, motibus hiatibusque terrarum, oppressionibus ruinarum, ab offensionibus et pauore uel etiam malitia iumentorum tot uenenis fruticum, aquarum, ranarum, bestiarum, ac ferarum, ultimo uero molestiis uel etiam mortiferis morsibus, a rabie quae contingit ex rabido cane, ut etiam blanda et amica suo domino bestia nonnumquam uehementius et amarius quam leones draconesque metuantur faciantque hominem, quem forte acta tractauerunt, cogitatione pestifera ita rabiosum ut a parentibus coniuge filiis peius omni bestia formidetur.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
