Latin
2.40.44 to 2.40.47
Nikola Modruški, De consolatione liber 2.40.44-47
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde et Dauid, tametsi amplissimum teneret imperium, pauperem se tamen et inopem ubique appellat et iure quidem, quoniam diuitias omnes non pluris quam lutum pendebat. Hoc si tu quoque feceris, in amissione rerum tuarum consolatione non indigebis. Nemo enim, ut alias diximus, iacturam illius rei dolere potest, quam non diligit. Ita igitur paupertas ex contrario diuitiarum malo bona esse astruitur. Hoc modo et Boethius, ut fortunam prosperam malam esse doceret, aduersae fortunae multas utilitates prudentissime explicauit dicens: illa semper spe felicitatis, cum uidetur esse blanda, mentitur. Haec semper uera est cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, haec instruit; illa mendacium spe bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis felicitatis absoluit. Itaque illam uideas uentosam fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius seueritatis exercitatione prudentem. Postremo illa felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque uera ad bona reduces unco retrahit. An hoc inter minima aestimandum putas quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit? Haec tibi certos sodalium uultus ambiguosque secreuit. Discedens suos abstulit, tuos reliquit; quanti hoc, integer cum tu uidebaris tibi fortunatus, emisses. Nunc amissas opes quaere; quod pretiosissimum est genus diuitiarum, amicos inuenisti.