# De consolatione liber 2.45.5-11

Nikola Modruški, De consolatione liber, 2.45.5 to 2.45.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.45.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikola-modruski/de-consolatione-liber/2.45.5

"nos decebat coetus celebrantis domum lugere, ubi esset aliquis in lucem editus, humanae uitae uaria reputantes mala; at, qui labores morte finiuisset graues, hunc omnes amicos laude et laetitia exsequi." Quod institutum superiores Daciae populos diligentissime seruasse scribit Herodotus. Nam ortum cuiusque paruuli domestici amici ac parentes magnis excipiebant lamentis ac lacrimis querentes eum ad tantas miserias huius uitae natum, funus uero choreis cantu diuersisque harmoniis magna cum laetitia producebant, optime dicentes cum eis factum esse qui hac aerumnosa molestissimaque uita sunt liberati. Sed longius de morte dicendo quam forte expediebat prouecti sumus. Reliquos ergo casus breuiter recenseamus.

---

Nikola Modruški, De consolatione liber. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/modr-n-cons.xml.
